Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/53

Haec pagina emendata est

simus qui ut meliora semper probabat ita[1] auctoritatis patrum suasor fuit. Interim maiore semper apud plebem potestate[2] fieri C. Iulius Caesar qui quamvis nobili stirpe Iuliorum oriundus esset, plebi gratissimus fuit.

Catilina’s Conspiracy.

87.Quanto in discrimine res Romae fuerint, documento est seditio a Lucio Sergio Catilina inita. Is nobili patre[3] genitus, Sullae idem coniunctissimus, cum aere alieno laboraret, rebus novandis studebat,[4] ita modo se ruinam effugere posse ratus, si magistratus oppressisset. Itaque cum se plebi favere professus esset consulatum petiit absente Pompeio. Qua spe deiectus[5] ubi urbe excessit magnas copias comparavit. Qui ei favebant indicta caussa a M. Tullio Cicerone, qui eo anno consul fuit, capitis damnati sunt. Insequenti anno conserto proelio exercitus Catilinae fusus fugatusque, ipse fortissime dimicans interfectus est. Postea Ciceroni diem dicunt[6] inimici, quod cives indicta caussa[7] capitis damnavisset.[8] Is, cum caussam[9] praestare non potuisset, exsulatum abiit.

The First Triumvirate.

88.In hoc statu rerum verebantur cives ne Pompeius exercitu in urbem ducto omnia suae ditionis faceret. Quam exspectationem fefellit Pompeius, qui exercitu dimisso privatus in urbem iniit. Primum quidem omnes grato in Pompeium animo[10] erant cum metu liberati essent. Is tamen brevi tempore intermisso ubi animadvertit se minore apud plebem gratia esse, intercedentibus etiam simultatibus adversus patres, cum C. Iulio Caesare

et M. Crasso societatem init ut quod quisque vellet,[11] id efficere possent. Itaque Caesar consul factus legem agrariam tulit[12] quae veteranis Pompei agros distribueret. Inde iubente populo proconsul Galliae designatus magnas copias conscripsit.

  1. utita‘though always approviug a better system, yet, etc.’
  2. maiore potestatedescriptive ablative (always with epithet).
  3. patreabl. of origin.
  4. rebus novandis studebat‘was in favour of a revolution.’
  5. qua spe deiectus‘disappointed of this hope.’
  6. diem dicunt41, note.
  7. indicta caussa‘unheard.’
  8. damnavisset24, note.
  9. caussammake good his case,’
  10. grato animodescriptive (abl. of quality with epithet).
  11. quod quisque vellet50, note.
  12. tulit24, note.