Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/51

Haec pagina emendata est

devehebant. Adversus eos susceptae nonnullae expeditiones, neque ex sententia Romanis eventus fuit, cum qui classi praeerant remissius[1] rem agerent. Et in Asia parum prospere res gerebantur, ubi Mithradates,[2] vetus reipublicae hostis, ita modo vincebatur, ut[3] maiore alacritate victores adoriretur. Magna sane virtute utebantur exercitus consulares, sed nusquam finis belli apparebat, cum nondum dux exstiterat qui prohibere posset quominus Mithradates novis sociis sibi coniunctis bellum traheret.[4]

The Gladiatorial War.

83.Quae res cum documento[5] sint patrum auctoritatem foris spretam, domi etiam invalidam esse palam fecit novum in Italia bellum commotum. Septuaginta enim quatuor gladiatores duce Spartaco, e ludo gladiatorio, qui Capuae[6] erat, cum effugissent, per Italiam vagantes paene non levius bellum, quam ipse Hannibal, moverunt. Quibus cum fugitivi servi et gladiatores quotidie se coniunxerunt, Spartacus brevi tantis praefuit copiis ut multos duces et duos Romanos consules posset vincere. Sed cum, ut fere fit,[7] apud indoctos homines et coercentium impatientes[8] simultates intercederent, et ipsi victi sunt in Apulia[9] a M. Licinio Crasso proconsule.[10] Mox debellatum est[11] a Cn. Pompeio qui mortuo Sertorio ab Hispania arcessitus erat.

Supremacy of Pompeius.

84.Quibus rebus gestis verebantur cives ne Pompeius, id quod fecerant Marius et Sulla, in urbem cum exercitu ingressus summa potestate potiretur. Neque tamen hoc egit Pompeius privatus in urbem regressus: qui cum optimatibus plebique placere conaretur, omnium sibi favorem conciliavit. Taedebat enim cives belli tot tantisque cladibus affectos, Pompeiusque

  1. remissius‘too negligently.’
  2. MithradatesKing of Pontus; 76, note.
  3. itaut‘merely suffered defeat to, etc.’
  4. quominus traheret‘from prolonging.‘
  5. documento‘a proof.’ 73, note.
  6. CapuaeCapua, a town of Campania in Central Italy.
  7. ut fere fit‘as is usually the case.‘
  8. coercentium impatientes‘impatient of restraint.’ The Latin idiom is ‘of restrainers,’ as they almost always prefer the concrete to the abstract.
  9. Apuliathe S.E, of Italy.
  10. proconsuleAfter his year of office had expired, the outgoing consul was intrusted with the government of one of the provinces of the empire for a term of five years, with the title of proconsul.
  11. debellatum est‘the war was brought to a end.’