Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/50

Haec pagina emendata est
The Results of the Civil War.

80.Neque diu otio frui potuit civitas, quamvis patrum auctoritate stabilita, domi respublica iure[1] administraretur. Mox crudescere mala, quibus civitas tamdiu laborabat. Italia enim tot tantisque[2] bellis vastata, colonis in urbes ex agris remotis, cum Sulla militibus suis praedia divisisset, neque tamen eos agrorum culturae assuefacere posset,[3] qui divenditis praediis brevi in urbes redire coeperunt, idem quod antea passim agrorum silentium, eadem pauperum in urbibus frequentia fuit. Patres quoque et optimates in comparandas divitias toti incumbere;[4] dum magistratus suo tantum commodo student, invalida foris respublica fieri coepta est, cum satis constaret iniuriarum, si quae inferrentur, aut tardius aut omnino non vindicem exstiturum.

Sertorius in Spain.

81.Itaque in Hispania seditionem init Quintus Sertorius unus e C. Marii legatis, qui regresso Sulla in exsilium abiit. Cum barbaros sibi conciliasset, is[5] enim erat qui eiusmodi hominibus persuadere posset, idem multos Romanos secum haberet, mox tantis praefuit copiis, ut quae vellet,[6] facile exsequi posset. Quod ubi animadverterunt patres, Cn. Pompeium[7] cum magno exercitu adversus eum miserunt. Cum diu pugnatum esset, neque finis belli appareret, Hispanos tandem cladis poenitere coepit. Tum nonnulli e legatis Sertorium in tentorio inter pocula trucidaverunt. Ita finis bello impositus est et Hispania tamdiu vastata requievit.

Troubles in the East.

82.Nec in Hispania solum acceptae clades. Nam id temporis piratae mare mediterraneum latrociniis infestum habeant, captas mercatorum naves ad suas sedes inter insulas

  1. iure‘with justice.’
  2. tot tantisqueThe Latins do not use two adjectives referring to the same word without a connecting particle.
  3. neque posset‘without being able.‘
  4. toti incumbere‘devoted themselves entirely.’
  5. is=talis.
  6. quae velletThe subjunctive can be explained in accordance with the rule in 50, note; or else as depending on posset, and therefore assimilated with it.
  7. PompeiumCaesar’s great rival in the next Civil War, renowned as a statesman and soldier.