Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/49

Haec pagina emendata est
Return of Marius.

78.L. Sulla Roma profecto parum consentiebant inter se consules, quorum alter Sullae, alter, cui nomen Cinnae erat, Marii partibus favebat. Itaque Cinna conscripto exercitu Marium ad urbem reduxit. Is, tot suis periculis et infortuniis efferatus, ubi de inimicis poenas sumere constituit, per quinque dies quoscunque vellet[1] ex optimatibus trucidabat. Inde septimum consul factus, eo magistratu brevi fruitus est. Septuaginta annos natus morbo decessit, ne militibus quidem gratus, quos saevitiae eius poenitebat. Haud ita multo post Sulla in Italiam regressus est, sed fortiores adversarios certior factus quam quibus resisti posset, in meridionali Italiae regione aliquamdiu commoratus, animos hominum sibi conciliabat,[2] idoneam occasionem regrediendi ad urbem opperiens.

Sulla Master of Rome.

79.Samnites, qui adhuc invicti erant, optimates Romanos perosi, se cum Marianis coniunxerunt. Qui Sullae diutius resisti non posse rati, Romam contenderunt, eo consilio ut urbem igne concremarent, ne Sullae in deditionem veniret. Quod ubi cognitum Sullae, magnis itineribus[3] et ipse Romam contendit. Haud procul ab urbe atrociter pugnatum est. Victis Samnitibus Sulla urbe potitus potestatem optimatium restituere constituit. In inimicos summa crudelitate saevitum est, quorum ad quinque milia caesos esse satis constat. Deinde adversariis trucidatis aut exsulatum abire coactis, Sulla dictator creatus multas leges tulit quae auctoritatem senatus stabilirent. Neque ita multo post cum dictatura et consulatu se abdicasset, omissa reipublicae cura in villam privatus[4] recessit. Ibidem morbo exstinctum, cives quam maxima pompa sepeliendum curaverunt.

  1. quoscunque velletsee 50, note.
  2. conciliabat‘tried to win over.‘
  3. magnis itineribus‘by forced marches.’
  4. privatus‘as a private citizen.’