Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/48

Haec pagina emendata est

continendi essent, id civibus exitiosissimum fore videbatur si domi quoque inimici eadem qua Romani stirpe oriundi[1] reipublicae inviderent.

The First Civil War.

76.Cum Mithradatis, regis Ponti,[2] nimia videretur potestas, bellum ei indictum est, Lucio Cornelio Sullae, uni ex consulibus, negotio[3] dato. Sed cum C. Marius ei hunc honorem eripere conatus esset, Sulla qui adhuc cum legionibus suis in Italia commorabatur, cum exercitu Romam venit, inimicorum alios trucidavit, alios atque ipsum Marium in exilium abire coegit. Tum rebus Romae compositis in Asiam quam celerrime proficisci constituit. Interim Mithradates cum Italos qui in Asia erant interficiendos curavisset, copias auxilio Graecis qui a Romanis defecerant, misit. Sulla tamen, Graecis in deditionem venire coactis, pluribùs proeliis victum Mithradatem coegit ut pacem a Romanis peteret, et provinciis, quas invaserat, relictis, regni sui finibus contentus esset.

Marius in Exile.

77.C. Marius, ut supra demonstravimus, exsulatum abire coactus vix ex Italia excedere potuit. Cum enim in Africam se recipere conaretur, ad Minturnas,[4] a nautis expositus, aliquamdiu in palude, mento tenus in caeno sedens, delituit, Deprehensum tamen hostes in custodiam ubi coniecerunt, servum miserunt qui eum occideret. Eum cum ad se gladio stricto accedentem vidisset Marius, Tune, inquit, Marium trucidare audebis? Qua voce exterritus servus abiecto gladio in fugam se recepit, Marium e carcere Minturnenses emisere. Is deinde in Africam traiecit, et ad Carthaginis ruinas se recepit. Inde a magistratibus abire iussus, nisi vellet in se animadverti,[5] Abite, inquit, Caium Marium in Carthaginis ruinis sedentem vidistis.

  1. eademoriundi‘sprung from the same stock as the Romans.‘
  2. Pontithe N.E. portion of Asia Minor along the coast of the Black Sea.
  3. negotio‘the conduct of the war.‘
  4. MinturnasMinturnae, a town in Latium, at the mouth of the river Liris.
  5. in se animadverti‘proceedings to be taken against him.‘