Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/47

Haec pagina emendata est

seditionem comprimeret. Is cum aliquamdiu dubitasset quidnam faciendum esset, armatis tandem civibus Saturninum obtruncavit. Neque ex eo tempore quisquam Mario adhibere fidem voluit, cum constaret eum utrasque partes fallere, et nonnisi suo ipsius commodo studere.

Marcus Livius Drusus.

74.Interim crescere tumultus et simultates, querentibus Italis sibi iniurias a Romanis inferri. Et odio infensi Latini, quibus denuntiatum erat ut ex urbe extemplo excederent, seditionem adversus Romanos iniverunt. Ecquem eiusmodi iniurias toleraturum,[1] cum qui semper in officio mansissent, iis spem civitatis omnino abreptam? Ne id quidem sibi concedi ut pro servis habiti in urbe relinquerentur. Qua ex seditione ne clades oriretur M. Livius Drusus tribunus plebis legem tulit ut civitas Italis omnibus daretur. Sed iratis patribus et plebe, eo die quo legem rogari[2] oportebat, tumultus exortus est. Drusus pugione a sicario confossus periit.

The Social War.

75.Quod scelus ubi percrebuit, cum appareret nihil unquam a Romanis impetrari posse, Itali bellum civibus indixerunt. Inter Italos praecipue eminebat Samnitium[3] virtus. Diu atque atrociter pugnatum est; tandem victi socii a Lucio Cornelio Sulla, qui artem belli didicerat in Africa cum Marius contra Iugurtham dimicaret. Italis tamen, exceptis Samnitibus et Lucanis, cum in deditionem venissent, civitas[4] data est. Apparebat enim, nisi numerus civium auctus esset, Romanos deletum iri, neque aliter concordem fore Italiam, nisi novi cives veteribus civibus pares facti, onera reipublicae suscipere vellent ea conditione ut commodorum partem acciperent. Cum enim in dies crescerent Romanorum fines totque hostes in officio

  1. ecquem toleraturumThe narrative glides into the oratio obliqua without a verb to introduce it, as it is easy to supply one from the sense. For the mood see 26, note.
  2. legem rogari-24, note.
  3. Samnitiuma powerful people in Central Italy.
  4. civitas‘ the franchise.’