Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/44

Haec pagina emendata est
The Provinces.

66.Mos erat ut consulares post consulatum provincias administrarent.[1] Consules autem cum a plebe designarentur, ludis faciendis, muneribus distribuendis plebi grati esse conabantur. Quas propter largitiones vulgo fiebat ut proconsules, id nomen provinciarum administratoribus fuit, priusquam in provincias abire possent, magno essent in aere alieno. Itaque ut aes persolvi posset, pecuniae a provinciis extorquendae erant. Proconsules autem, si quando admisso quo facinore[2] rei fierent, iudicibus, qui senatores erant, pecunia corruptis, plerumque criminis absolvebantur, cum eo munere[3] aliquando et ipsi fungi cuperent patres.

Tiberius Gracchus.

67.Tiberius quidam Gracchus corruptos civium mores aegre ferens, Italorum simul Latinorumque miseritus, cum tribunus plebis esset, ab optimatibus descivit, legem agrariam tulit.[4] Agro enim publico utebantur optimates, neque pauperes ruri habitare poterant. Civitatem etiam Italis omnibus dare volebat, veritus ne ii propter superbiam Romanorum irati coniurationem aliquam inirent. Legem populus iussit auctore Tiberio.[5] Itaque odio infensi patres deliberaverunt quidnam faciendum esset. Cum Tiberius in insequentem annum tribunatum ambiret, coorta rixa interfectus est; mortui corpus in Tiberim proiectum.

Caius Gracchus.

68.Decem post annis Caius Gracchus, frater Tiberii, eadem consilia exsequi conatus est. Itaque plebem conciliavit lata lege ut frumentum minimi[6] a civibus emeretur. Equitibus idem pernasit ut suis consiliis faverent, aucta eorum potestate. Inde cum civitatem[7] equitesque sibi conciliasset, legem agrariam tulit, agrumque

  1. mosadministrarentThe ut clause explains mos; a kind of consecutive clause.
  2. admisso quo facinore‘having committed some crime or other.’ quo = aliquo.
  3. eo munere ‘this post,’ namely, being governor of a province.
  4. tulit‘proposed;’ see 24, note.
  5. auctore Tiberio‘on the motion of Tiberius.’ Notice how the Latins prefer the concrete auctor to any abstract word meaning ‘motion.’
  6. minimiunderstand pretii.
  7. civitatem‘the franchise,’ or rights of citizenship.