Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/43

Haec pagina emendata est

quisque[1] vereretur ne qua clades aliquando oriretur, cum constaret patres suo quemque commodo studere, neque civitatis ullam habere rationem.[2]

Growing Corruption at Rome.

64.Tot populis victis, cum nusquam esset civitas par Romanis, una urbs toti orbi terrarum imperitabat. Cives autem in tres partes divisi sunt, optimates equites vulgus. Optimates, ut supra demonstravimus, reipublicae praeerant, sed cum leges in comitiis[3] ferri oporteret, patribus curae erat vulgo placere, ne, nolentibus civibus,[4] quod facere vellent, id nullo modo exsequi possent. Itaque frumentum civibus dividebant magistratùs, qui etiam ludos in circo magna impensa exhibebant. Itaque cives deteriores in dies fiebant cum appareret cibum ludosque circenses gratis datum iri. Equites autem, qui olim stipendia faciebant,[5] raro mereri,[6] in opes comparandas toti incumbere. Itaque omnia in peius ruere, patribus summam potestatem penes se habere conantibus, equitibus divitias coacervantibus, segni[7] plebe neque quicquam[8] agente.

The State of Italy.

65.Italia vero tamdiu ab Hannibale vastata, relictis agris homines in oppidis habitabant. Cum enim divites agros magni emere vellent neque coloni satis pecuniae ad emendum haberent, penes paucos praedia fuerunt, quae colebant servi, cum facilius esset servorum opera uti quam liberos conducere. Quae res effecit ut coloni in oppidis segnes habitarent, aut mercede conducti stipendia facerent. Itaque, quamvis divitiores essent Romani, minus apti ad bella gerenda fiebant, cum agrestium genus, quorum victoria toties penes Romanos steterat,[9] nusquam compareret. Neque grato in Latinos animo fuerunt Romani,

quamvis in officio permansissent, sed etiam iis spem[10] civitatis ademerunt.

  1. optimus quisque‘all the best men.‘
  2. rationem‘care.‘
  3. comitiis20, note.
  4. nolentibus civibus‘if the citizens disapproved of it.’
  5. stipendia faciebant‘used to serve in the army.‘
  6. mererihistoric infinitive. The meaning is the same as that of stipendia faciebant.
  7. segni‘ remaining inactive’ (sine, ignis).
  8. neque quicquampreferable to et nihil.
  9. penessteterat‘had remained with the Romans.‘
  10. iis spem10, note.