Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/42

Haec pagina emendata est

Graecorum ad effeminandos hominum animos tendere coeperunt, cum suum quisque commodum otiumque petens, ad detrectandam militiam pronior in dies[1] fieret. Inde luxus pervulgari, neglectaque deorum cura, prisci mores in peius ruere[2] coeperunt.

Scipio and Cato.

62.Inter primores id temporis praecipue eminebat Publius Scipio, cui agnomen[3] Africano post victum Hannibalem inditum est, et Marcus Cato. His graves intercedebant simultates,[4] cum alter Graecis moribus et disciplinae faveret, alter priscos mores et antiquas consuetudines probaret. Cum vero inimici[5] Scipionis occasionem nocendi diu quaesivissent neque ullam reperire potuissent, fratri eius Lucio Scipioni, cui Asiatico agnomen erat propter victoriam de Antiocho Syriae[6] rege reportatam, diem dixerunt. Is accusatus quod pecunias publicas furatus esset,[7] fratris ope criminis absolutus est. Postea Africanus exsulatum abiit immemorem beneficii gentem exprobrans. Neque Catonis monitis obtemperabant Romani, cum moleste ferrent sibi luxum mutatosque mores obiici.[8]

Rome governed by the Rich.

63.Iam pluris[9] haberi divitiae coeptae sunt, adeo ut omnes fere magistratus obirent[10] locupletes viri, neque ii multi, e ditissimis gentibus orti. His nomen optimatibus datum est. Penes quos cum summa potestas esset, senatus ex eiusdem generis hominibus constabat,[11] qui populo imperitabant; neque multum potestatis consulibus concessum est, quibus reipublicae cura a patribus demandabatur. Dum adhuc bellum adversus Poenum

gerebatur, res bene administrabantur, sed post victam Asiam, neglecta reipublicae cura, patres pro se quisque divitias coacervare cupiebant. Inde in deterius adeo verti mores ut optimus

  1. in dies‘from day to day.‘
  2. in peius ruere‘to deteriorate.‘
  3. agnomen‘an honorary title.’ praenomen was the name of the individual, nomen the name of the gens. A man might also have a cognomen to distinguish his particular family from other families of the same gens.
  4. Hissimultates‘these men had serious grounds for differing.‘
  5. inimici‘personal enemies,’ as opposed to hostis, a public foe.
  6. Syriaan important province of Asia, between Asia Minor and Egypt.
  7. furatus esset24, note.
  8. sibi obiici‘that they were reproached with.‘
  9. plurisdescriptive genitive (genitive of quality), understand pretii.
  10. obirent‘filled.‘
  11. constabat‘consisted.’