Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/41

Haec pagina emendata est

Numidiae,[1] idem socius Romanorum, Poenis bellum indixisset, Romani legatos Carthaginem miserunt qui obsides imperarent,[2] arma omnia tradi iuberent. Quibus condicionibus cum professi essent Poeni obtemperaturos sese, senatus rescripsit urbem Carthaginem diruendam, novam decem milia passuum a mari aedificandam. Negantibus bellum indictum est. Inde Carthago per triennium obsessa a Scipione vi expugnatur: incensa aedificia, moenia solo aequata sunt. Triumphum Scipio egit, qui et ipse nomen meruit quod avus eius acceperat, scilicet ut propter virtutem Africanus vocaretur.

Result of the Punic Wars.

60.Finito Punico bello cum Romani imperitarent Italis Graecis Hispanis, necnon iis qui in Asia et Africa haud procul a mari habitarent, mare Mediterraneum lacus, ut ita dicam,[3] Romanus est factus. Itaque cum maior videretur Romanorum potestas quam cui resisti posset, victae gentes in officio[4] plerumque manebant, sive in provinciae formam redactae, sive adhuc suis regibus specie parentes, Romanis servitutem[5] revera servientes. Inde nonnisi adversus ignotas parumque civiles gentes bella geri coepta sunt,[6] quibus pro ut vincebantur,[7] iura instituta, ratio[8] denique vitae humanioris tradita est.

Social Changes at Rome.

61.Haud mirum videbitur, tot tantisque rebus prospere gestis, victorum mores mutatos esse. Neque enim id temporis imperatores, ut antea, pauperes viri erant, qui nonnisi imminentibus reipublicae periculis sumebant arma, et debellato hoste ponebant, sed primores civitatis, spreta agrorum cultura, in bellum gerendum aut officia publica exsequenda toti incumbebant.[9] Simul multae res peregre exquisitae vulgari, et artes disciplinaque

  1. Numidiaea province in N. Africa.
  2. imperarent-subjunctive after qui final.
  3. ut ita dicam‘so to speak.‘
  4. in officio‘loyal.’
  5. servitutemcognate accusative, or accusative of kindred meaning, used with neuter verbs.
  6. coepta sunt11, note.
  7. pro ut vincebantur‘as they were severally conquered.’
  8. ratio‘means.’
  9. toti incumbebant‘devoted themselves.‘