Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/40

Haec pagina emendata est

quas Romani contra eum defendissent, bellum inferret; captivos et transfugas redderet; quinquaginta solum naves haberet, reliquas Romanis daret; per annos decem quaterna[1] milia pondo argenti praestaret, obsidem daret filium suum Demetrium. Romanus etiam Lacedaemoniis[2] intulit bellum. Ducem eorum Nabidem vicit, et quibus[3] voluit condicionibus in fidem accepit. Ingenti gloria duxit ante currum nobilissimos obsides, Demetrium Philippi filium et Armenen Nabidis. Postea Persea Macedonum regem, qui bellum renovaverat, devicit L. Aemilius Paullus, totamque Graeciam in provinciae formam redegit.

The Romans in Spain.

58.Hoc fere tempore Romanis vehementer resistebatur ab Hispanis, qui cum Viriatho duce rebellassent, non semel exercitus Romanos fuderunt. Cuius belli cum, ut fit,[4] Romanos taedere coepisset, icto foedere, aliquamdiu quies fuit. Interim Q. Caepio dux Romanorum cum fortiorem Viriathum quam qui vinci posset existimaret, dolo et fraude uti constituit. Itaque tribus ex Viriathi sodalibus magno proposito praemio suasit ut illum dormientem trucidarent. Neque tamen omnino requievit Hispania, seditione Numantiae[5] inita. Quae cum reprimi nequiret, urbs obsidetur. Diu utrinque summa virtute pugnatum est: cives tandem plures iique nobilissimi, omni aditu urbis clauso, spe salutis deiecti, fame simul adacti se ipsi interfecerunt. Quod civium supererat[6] in deditionem venit, et Hispania pacata est.

The Destruction of Carthage.

59.Post aliquot annos Romani, veriti ne Poeni refectis viribus cladem suam ulcisci conarentur, occasionem renovandi belli quaerere constituerunt. Itaque cum Masinissa rex

  1. quaternaThe distributive numeral shews that the payment was to be annual.
  2. Lacedaemoniisthe inhabitants of Laconia, in S. Greece. Its capital was Sparta.
  3. quibusattracted into the case of its antecedent; = is quas.
  4. ut fit‘as usual.’
  5. Numantiaeone of the most important towns in Spain.
  6. quod civium supererat‘all the remaining citizens.’