Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/39

Haec pagina emendata est

nisi fratris copia cum suis coniungerentur, Hasdrubalem in Italiam cum omnibus copiis evocavit. Is tandem occasionem nactus, eodem itinere quo Hannibal venerat profectus est. Consules autem eum in insidiis captum ad flumen Metaurum[1] vicerunt. Neque ita multo post Hasdrubalis caput. in castra Poenorum coniectum ad Hannibalem defertur, ignarum adhuc quid fratri accidisset. Quod cum vidisset actum esse[2] animadvertit, neque ullam relinqui spem fore ut Roma potiri posset.

Battle of Zama.

56.Anno quarto decimo postquam in Italiam venerat, Scipio, qui multa in Hispania bene egerat, expulsis inde Carthaginiensibus, consul factus in Africam missus est. Cui viro divini aliquid inesse existimabatur, adeo ut putaretur etiam cum numinibus habere sermonem. Is Poenorum exercitum profigavit, tentoriis enim noctu clam incensis, multos mortales inter trepidationem obtruncavit. Qua clade perterritus senatus Carthaginiensium Hannibalem ex Italia arcessivit. Qui ubi in Africam rediit, omnibus copiis praefectus est, dato negotio ut[3] Romanos ex Africa expelleret. Cum utrinque peritissimi duces essent, atrociter pugnatum est. Scipio autem, equitibus praepollens, cum iis Poenum a tergo adortus, exercitum hostium fudit fugavitque. Victi Carthaginienses pacem iniquis condicionibus impetraverunt. Hannibal exsulatum[4] coactus abire, cum multas regiones adiisset, veneno tandem se interemit.

The Conquest of Macedonia.

57.Devictis[5] tandem Poenis, Philippo, Macedonum[6] regi, bellum indictum est, cuius potestas maior videbatur quam quae tolerari posset. Adversus eum T. Quinctius Flamininus rem prospere gessit. Pax data est his legibus:[7] ne Graeciae civitatibus,

  1. Metauruma small river in Umbria, in Central Italy, flowing into the Adriatic.
  2. actum esse49, note.
  3. dato negotio ut‘being intrusted with the duty of.‘
  4. exsulatumsupine.
  5. devictisstronger than victis.
  6. Macedonum Macedonia, to the N. of Greece, now [in the 1890s] part of Turkey.
  7. his legibusablative of condition.