Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/38

Haec pagina emendata est
Fabius retakes Tarentum.

53.Inde Hannibal praesidio in urbe relicto cum exercitu discessit. Quibus auditis Fabius quam celerrime potuit Tarentum contendit. Veritus autem ne Poenus obsessis auxiliaretur ad dolum se contulit[1] Praefecto urbis corrupto Romani murum ascenderunt. Fit strages Poenorum: urbs iterum praesidio Romano munitur. Tum Fabius Salinatori, qui amisso oppido fugerat in arcem, glorianti atque ita dicenti, Mea opera, Q. Fabi, Tarentum recepisti: Certe, inquit ridens: nam nisi tu amisisses, ego nunquam recepissem. Poenus quid accidisset certior factus, et Romanis esse suum Hannibalem[2] confessus est; eadem qua ipse cepisset arte Tarentum amissum esse.

The Battle of Cannae.

54.Pigebat tamen inertiae Romanos, veritos simul ne Itali se cum hoste coniungerent. Itaque consules magnis copiis praefecti apud vicum qui Cannae[3] appellabatur in Poenos impetum fecerunt. Fusus fugatusque est Romanus exercitus, neque usquam[4] graviore vulnere afflicta est respublica. Neque tamen urbe potiri victor potuit minime ignarus multas civitates in societate Romanorum permanere. Interim Romani copiis in Hispaniam missis Hasdrubalem, fratrem Hannibalis, impediebant Hannibali subvenire. Itaque Poenus nuntiis Carthaginem missis oravit ut quamprimum copiae in Italiam mitterentur, alioquin Romanos invictos fore. Quam legationem spreverunt Carthaginienses, aiebant enim eum qui tot victorias de Romanis reportasset satis hominum habere.

Defeat of Hannibal.

55.Itaque Hannibal de male gestis in Hispania rebus certior factus, neque ullam[5] spem aut sibi aut fratri superfuturam ratus,

  1. se contulit‘had recourse.’
  2. RomanisHannibalem‘that the Romans had a Hannibal of their own.’ The reflexive pronoun can be used with reference to the object when it causes no confusion of ideas.
  3. Cannaea village in Apulia, in S. Italy.
  4. neque usquampreferable to et nusquam.
  5. neque ullampreferable to et nullam.