Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/37

Haec pagina emendata est

Quae consilia Romanis multum profuere, cum non auderet Poenus ad urbem accedere, ne agmine per hostium fines iter faciente, impeditum a tergo Fabius adoriretur.

Hannibal escapes from Danger.

51.Quibus artibus usus Fabius Poenum in angustiis inclusit; sed ille callidior erat quam qui facile capi posset.[1] Nam arida sarmenta boum cornibus alligata noctu incendit: boves dolore et flammae luce efferati per montes silvasque huc illuc discurrere.[2] Quod ubi animadverterunt Romani e tentoriis proruere miraculo rei attoniti: Fabius autem dolos esse ratus militem intra vallum retinuit. Dum haec geruntur Hannibal ex angustiis exercitum eduxit. Narrant scriptores, Poenum, ut Fabio[3] apud suos fidem minueret, agrum eius intactum reliquisse cum ceterorum omnium agros populatus esset. Fabium autem ut se suspicione liberaret agrum vendidisse, eiusque pretio captivos redemisse.

Hannibal takes Tarentum.

52.Neque ita multo post Hannibal Tarento[4] potitus est, cum nonnullis ex optimatibus persuasisset ut urbem traderent. Qui per speciem[5] venandi urbe egressi ab Hannibale moniti sunt ut cum redirent pecora ad urbem agerent, praedae partem custodibus portae darent. Quod cum saepius esset factum custodes dato signo portam aperiebant. Hannibal igitur de hac re certior factus cum satis magnis copiis venatores secutus est. Dato signo custodes portam aperiunt. Dum aprum, quem secum portabant venatores, mirantur, incauti obtruncantur. Tum impetu facto Poeni in urbem ruere, in Romanos saevire. Livius Salinator Romanorum praefectus spe salutis deiectus, ubi receptui cecinit[6] in arcem cum paucis se recepit.

  1. possetsubjunctive after qui consecutive, = ut is.
  2. discurrerehistoric infinitive, often used instead of a finite verb for the sake of variety.
  3. Fabiodative, denoting disadvantage to the indirect object.
  4. Tarento36, note.
  5. per speciem‘under the pretence.‘
  6. receptui cecinit‘gave the signal for retreat.’