Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/35

Haec pagina emendata est

ceretur[1] sacra dis facit, filioque suo Hannibale, qui novem tantum annos natus erat, advocato, Num ad bellum, inquit, mecum vis ire? Contra puer: Etiam.[2] Tum pater, Quin tu, inquit, per hanc aram iura nunquam te populi Romani amicum fore. Quo iureiurando adactus puer patrem comitatus est, cui postea demortuo[3] successit. Interim Romani Giallos vicere qui in Italiam impetum fecerant, et foedus cum Poenis fecere ea condicione ne Iberum flumen transirent.

The Origin of the Second Punic War.

47.Duodeviginti annis post finem primi Punici belli, Hannibal se satis hominum conscripsisse et instituisse[4] ratus, cum Romanis conserere manus constituit. Erat autem in Hispania Saguntum[5] oppidum, cuius cives potestatem Poenorum veriti, societatem cum Romanis iniere. Eos Poenus occasionem nactus adortus est, frustra Romanis denuntiantibus ut bello abstineret. Cui cum diutius resisti non posse videretur, optimates cum quidquid pretiosi esset, id omne igne concremassent, se quoque ipsos in incendium coniecere. Tum vero Romani legatos Carthaginem miserunt qui de iniuria huiusmodi quererentur.[6] Introductus in curiam Q. Fabius princeps legationis sinu ex toga facto, Hic, inquit, porto bellum pacemque; utrum placet, sumite. Poenis bellum clamantibus, Fabius, excussa toga, Bellum, inquit, do vobis.

Hannibals Difficulties.

48.Id autem Hannibal in animo habebat, ne navali proelio cum hoste certaret, ita modo se vincere posse ratus, si exercitu in Italiam ducto, Romanos ibidem adortus esset. Prius autem quam in Italiam venire posset, Pyrenaei[7] montes, flumen Rhodanus,[8] saltus denique per Alpes erant traiiciendi. Neque vero id eum

  1. cumproficisceretur‘when he was on the point of setting out.’
  2. etiamThis is the nearest approach to a direct affirmative particle in Latin.
  3. demortuoused instead of mortuo when the place of the dead person was to be filled by a successor.
  4. instituisse‘had trained.’
  5. Saguntumsaid to have been a Greek colony.
  6. quererenturafter qui final.
  7. Pyrenaeithe Pyrenees, between France and Spain.
  8. Rhodanusthe Rhone, flowing into the Mediterranean Sea.