Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/33

Haec pagina emendata est

in Africa urbs Carthago[1] cuius incolae Carthaginienses aut Poeni vocabantur. Qui cum praedones ex urbe Messana[2] expellere voluissent, Romanique praedonibus subvenissent, bellum exortum est. In Sicilia quidem victoria penes Romanos stetit, quibus tamen magnopere nocebant Poenorum naves, cum rerum navalium imperiti essent. Quinto autem anno belli, primum Romani in mari dimicaverunt paratis navibus rostratis. Consul Duilius commisso proelio Poenos vicit. Neque ulla victoria Romanis gratior fuit, quod invicti terra mari etiam plurimum posse videbantur. Ne id quidem praetereundum est quod Romani, hactenus nonnisi pedestri pugna nobiles, de hoste rerum maritimarum peritissimo triumphaverunt.

Appius Claudius Pulcher.

43.Appius Claudius Pulcher, consul adversus Poenos profectus, priores duces culpabat seque quo die hostium classem vidisset, bello finem impositurum iactitabat. Visa Poenorum classe auspicia haberi iussit. Cui cum a pullario esset nuntiatum pullos neque vesci neque e cavea exire velle, irridens, Quin[3] tu, inquit, in aquam eos coniice, ut saltem bibant, quoniam esse nolunt. Inde militum animos religio[4] incedere iram deorum verentium. Commisso proelio vieti Romani; octo milia caesa, viginti milia capta sunt. Itaque Claudius a populo condemnatus est. Postea Claudia soror eius cum a ludis rediens turba premeretur, O si frater, inquit, meus viveret, classique iterum praefectus esset; qua voce nimiam civium frequentiam minuere se velle significabat. Itaque Claudiae idem quod fratri fatum obtigit.

Regulus in Africa.

44.Bellum inde in Africam translatum est. Consul Regulus cum fines hostium vastasset, copiasque eorum ter vicisset, Poeni

  1. Carthagoa powerful city on the N. const of Africa, founded in early times by Phoenicians. Till her defeat by the Romans she was the chief maritime power in the world. The Romans had long been jealous of her wealth and influence, and were determined to pick a quarrel.
  2. Messana(Messina), a city in Sicily on the straits of the same name.
  3. quin‘come.’ Originally an interrogative conveying a notion of encouragement = why not? quin = qui, old form of ablative, —ne, old form of negative.
  4. religio‘religious scruples.’