Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/32

Haec pagina emendata est

Latinos Samnites Pyrrhum dimicarent usos esse confitendum est. Id enim temporis[1] in vita rustica duces post bellum exactum comsumpserunt aetatem, ea contenti largitiones corruptelasque spernebant. Curio ad focum sedenti magnum auri pondus Samnites cum attulissent, repudiati sunt. Non enim aurum habere praeclarum sibi videri dixit, sed iis qui haberent aurum imperare. Poteratne tantus animus non efficere iucundam senectutem? Ecquis C. Fabricio potius laudandus videtur, cuius probitatem vel advena miratus sit?[2] Nonne praeclarum exemplum prodidit Cincinnatus ille,[3] qui devictis hostibus dictatura statim se abdicavit, privatus ad agellum rediit?

Filial Affection.

41.Neque adhuc filii pietate in patres uti desierant. L. Manlio, cum dictator fuisset, M. Pomponius tribunus plebis die dixit, quod Titum filium, qui postea, ut demonstravimus, est Torquatus appellatus, ab hominibus relegasset[4] et ruri habitare iussisset. Quod cum audivisset adolescens filius negotium exhiberi[5] patri, accurrisse Romam et cum prima luce Pomponii domum venisse dicitur. Cui cum esset nuntiatum, qui illum iratum allaturum ad se aliquid contra patrem arbitraretur,[6] surrexit e lectulo remotisque arbitris ad se adolescentem iussit venire. At ille, ut ingressus est, confestim gladium destrinzit, iuravitque se illum statim interfecturum, nisi iusiurandum sibi dedisset, se patrem missum esse facturum.[7] Iuravit hoc coactus terrore Pomponius. Rem ad populum detulit: docuit, cur sibi caussa desistere necesse esset; Manlium missum fecit. Tantum temporibus illis iusiurandum valebat.

First Punic War.

42.Undecim annis postquam Pyrrhus ex Italia recessit, iterum a Romanis cum transmarino hoste pugnatum est. Erat

  1. id temporis‘at that time.’
  2. miratus sit11, note.
  3. Cincinnatus ille‘the celebrated Cincinnatus.’
  4. quod relegasset24, note.
  5. negotium exhiberi‘that annoyance was being occasioned.’
  6. arbitrareturafter qui with a causal force = since he.
  7. missum esse facturum‘would set free.’