Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/31

Haec pagina emendata est

Pyrrhi reversus est. A quo cum quaereret rex, qualem Romam reperisset, Cineas dixit, regum se patriam vidisse; scilicet tales illic fere omnes, qualis unus Pyrrhus apud Epirum et reliquam Graeciam putaretur. Inde missi sunt contra Pyrrhum consules. Certamine commisso Pyrrhus vulneratus est, elephanti interfecti, viginti milia caesa hostium, et ex Romanis tantum quinque milia. Pyrrhus igitur Tarentum se recepit, non enim is erat qui fusum militem hosti temere obiiceret, gnarus aliquot dierum spatium ad recreandos suorum animos opus esse.

Final Defeat of Pyrrhus.

39.Interiecto anno contra Pyrrhum Fabricius est missus, cui, ut supra demonstravimus, persuaderi non poterat quarta parte regni promissa ut suos destitueret. Inde, cum vicina castra ipse et rex haberent, medicus Pyrrhi ad eum noctu venit, promisitque se Pyrrhum veneno occisurum, si sibi auri aliquid daretur. Quem Fabricius vinctum reduci iussit Pyrrhoque dici quae contra caput eius medicus spopondisset. Quibus auditis rex, Ille est, inquit, Fabricius, qui difficilius a probitate quam sol a cursu suo averti potest. Tum rex ad Siciliam profectus est, Fabricius, victis iis qui se Pyrrho adiunxerunt, triumphavit. Consules inde Curius Dentatus et Cornelius Lentulus adversus Pyrrhum missi sunt. Curius cum atrociter pugnatum esset, fusis regis copiis, castra cepit. Eo die caesa hostium viginti tria milia De Pyrrho[1] triumphum egit Curius; idem primus elephantos Romam duxit. Inde Pyrrhus in Graeciam regressus, dum oppidum quoddam vi oppugnat, tegula a muliere coniecta ictus decessit.

The Simplicity of the old Romans.

40.Quamvis postea Romani ditiores facti sint, finesque latiores habuerint, eos optima vivendi ratione cum contra

  1. de Pyrrho‘over Pyrrhus.’