Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/30

Haec pagina emendata est

tumque dimitti, ut renuntiarent Pyrrho quaecunque a Romanis agerentur. Commissa mox pugna, cum iam Pyrrhus fugeret, elephantorum auzilio vicit, quos incognitos Romani expaverunt. Pugnantes nox diremit;[1] Laevinus tamen per noctem fugit, Pyrrhus Romanos mille octingentos cepit eosque summo honore tractavit, occisos sepeliendos curavit.[2] Quos cum adverso vulnere[3] et truci vultu etiam mortuos iacere vidisset, tulisse ad caelum manus dicitur cum hac voce: se totius orbis dominum esse potuisse, si tales sibi milites contigissent.

Negotiations with Pyrrhus.

37.Postea Pyrrhus iunctis sibi multis e Samnitibus aliisque gentibus qui odio infensi in Romanos erant, omnia ferro et igne vastavit. Legati ad Pyrrhum de redimendis captivis missi ab eo honorifice excepti sunt, captivi sine pretio redemptionis Romam missi. Unum ex legatis Romanorum, cui Fabricio nomen erat, sic admiratus est, ut cum eum pauperem esse cognovisset, quarta parte regni promissa sollicitare vellet ut ad se transiret; quam conditionem sprevisse Fabricium virum expertae probitatis auctores narrant. Quare cum Pyrrhus ingenti Romanorum admiratione teneretur, legatum misit, virum in primis[4] facundum, Cineam nomine, qui pacem aequis condicionibus peteret, ita ut Pyrrhus quam iam armis occupasset, Italiae partem obtineret.

Renewal of Hostilities.

38.Cum pax Romanis displiceret, legati ad Pyrrhum missi sunt qui nuntiarent, eum cum Romanis, nisi ex Italia recessisset, pacem habere non posse. Tum Romani iusserunt captivos omnes, quos Pyrrhus reddiderat, infames haberi, quod armati potuissent capi,quodcapi‘for having allowed themselves to be taken prisoners

with arms in their hands.’ nec ante eos ad veteren statum reverti, quam binorum hostium occisorum spolia retulissent. Ita legatus

  1. pugnantes nox diremit‘night put an end to the contest.’
  2. sepeliendos curavit‘saw to the burial of.’
  3. adverso vulnere with their wounds in front.’
  4. in primis‘particularly.’