Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/29

Haec pagina emendata est

in officio[1] permansissent, civitatem aliquando datum iri, seditionibus prorsus destiterunt. Qua re valde stabilita est respublica, multis neque iis invalidis civitatibus Romanorum ditioni parentibus, magna simul addita clementiae opinione qua nihil efficacius potest esse ad mentes hominum confirmandas.[2]

Wars with the Samnites.

35.Iam Romani potentes esse coeperunt, procul enim ab urbe pugnazi coeptum est,[3] cum per tot annos apud urbem ancipiti bello certatum esset. Indicto Sabinis bello L. Papirius Cursor in hostium fines profectus est. Qui cum Romam rediisset, Q. Fabio Maximo, magistro equitum,[4] quem apud exercitum reliquit, praecepit, ne se absente pugnaret. Is occasionem idoneam nactus hostes vicit. Ob quam rem a dictatore capitis damnatus, quod se vetante dimicasset, ingenti favore militum et populi liberatus est. Postea Samnites[5] Romanos Veturio et Postumio consulibus apud Furculas Caudinas[6] angustiis locorum conclusos ingenti dedecore vicerunt et sub iugum miserunt. Neque is belli finis fuit. Diu cum ancipiti Marte pugnatum esset, consules Romani cum magnis copiis profecti Samnites ad Sentinum[7] devicerunt,[8] quamvis iis Etrusci Gallique auxiliarentur. In victos atrociter saevitum est:[9] Caius etiam Pontius dux Samnitium biennio post captus cum cruciatu necatus est.

War with Pyrrhus.

36.Inde Tarentinis[10] bellum indictum est quia legatis Romanis iniuriam intulerunt. Hi Pyrrhum,[11] Epiri regem, contra Romanos auxilium poposcerunt.[12] Is mox in Italiam venit, tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt. Missus est contra eum consul P. Valerius Laevinus, qui cum exploratores Pyrrhi cepisset, iussit eos per castra duci, ostendi omnem exercitum,

  1. in officio‘faithful.’
  2. confirmandas‘win over.’
  3. coeptum est11, note.
  4. magistro equitum16, note.
  5. Samnitesa race of mountaineers inhabiting the Matese hill-country in Central Italy.
  6. Furculae CaudinaeThe Caudine Forks, i.e. the pass of Caudium, a town in the Samnite country.
  7. Sentinuma town of Central Italy.
  8. deviceruntstronger than vicerunt.
  9. in victos atrociter saevitum est‘terrible atrocities were committed on the defeated.’
  10. Tarentinisthe people of Tarentum, an important Greek city on the gulf of the same name in S. Italy.
  11. PyrrhumKing of Epirus, a mountainous province in N. W. Greece.
  12. poposceruntNotice the double acc. after the verb of asking.