Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/27

Haec pagina emendata est

Romanos apud flumen Alliam[1] secuti urbem occuparunt. Neque defendi quidquam praeter Capitolium[2] potuit, cui cum diu obsessum esset et iam Romani fame laborarent, a Camillo subventum est. Fusis hostibus fugatisque dux triumphans urbem ingressus est.

The Stories of Manlius Torquatus and Valerius Corvus.

31.Undetriginta post annis T. Quincetius dictator adversus Gallos, qui in Italiam rursus venerant, cum exercitu missus est. Hi non procul ab urbe trans Anienem[3] fluvium castra posuerant. Ibi tum nobilissimus de senatoribus iuvenis T. Manlius Gallum quendam immani corporis magnitudine ad singulare certamen provocantem occidit. Narrant etiam auctores Manlium hosti torquem aureum abreptum collo suo imposuisse et inde Torquati cognomen et sibi et posteris in perpetuum accepisse. Giallis cum pavorem iniecisset virtus Manlii suosque concitasset, fit hostium fuga, qui non ita multo post in acie a dictatore victi sunt. Ne tum quidem[4] finis bellandi fuit. Et alius e Giallis unum ex Romanis provocavit. Tum se M. Valerius tribunus militum obtulit, et cum processisset armatus, corvus ei in scuto sedit. Mox commissa pugna cum idem corvus alis et unguibus Galli oculos verberavisset a tribuno Valerio interfectus non solum victoriam ei sed etiam nomen dedit.

The Latin War.

32.Latini autem metu Gallorum sublato cum Romanis diutius parere nollent, legatos Romam miserunt ut eadem ipsi iura quae Romani haberent. Neque recusare sese quin[5] Roma urbium Latinarum caput esset; duplicari tamen senatum, creari insuper quotannis duos consules Latinos debere. Quas conditiones spernentibus Romanis, Latinum illud bellum[6] coortum est

  1. Alliaabout six miles from Rome.
  2. Capitoliumthe citadel of Rome on the Capitoline hill.
  3. Anienemthe river Anio (gen. Anienis as if from Anien), fowing into the Tiber three miles above Rome.
  4. ne tum quidemnotice the position of the emphatic word betweenne and quidem.
  5. neque recusare sethe narrative glides off into the oralio obliqua without any verb to introduce it; 13, note.
  6. Latinum illud bellum‘the celebrated Latin war.’