Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/26

Haec pagina emendata est

confugit. Postea a Volscis imperator factus, cum fines Romanorum populatus esset, haud procul ab urbe castra posuit. Cives metu perculsi oratores ad eum de pace miserunt. Qui cum re infecta[1] rediissent, sacerdotes quoque frustra pacem petiere. Tum Veturia eius mater et Volumnia uxor cum liberis castra hostium adiere. Quarum precibus victus Coriolanus exercitum abduxit neque ita multo post a Volscis interfectus est.

The Story of Cincinnatus.

29.Aequi[2] consulem Romanum cum exercitu in valle angusta circumsedebant. Quod ubi Romae nuntiatum est, tantus terror civibus iniectus est ut T. Quinctius Cincinnatus omnium consensu dictator dictus sit.[3] Missi igitur legati qui opem eius poscerent. Nudum[4] eum arantem invenerunt. Auditis legatorum precibus Quinctius togam afferre uxorem iussit, ut togatus obsequium erga senatum significaret. Tum legati, quanto in discrimine res sit, periculumque exercitus docent, inde dictatorem consalutant. Copiis quam celerrime conscriptis prima luce profectus, fusis hostibus fugatisque exercitum liberavit. Quibus rebus gestis urbem triumphans ingressus est, neque tamen imperio diutius potiri voluit, sed ad agrum cum dictatura se abdicasset privatus rediit.

Camillus saves Rome from the Gauls.

30.Anno urbis conditae trecentesimo quadragesimo nono cum Veientes[5] Romanis bellum indixissent, dictator contra eos missus est Furius Camillus. Varie ad Veios pugnatum est, Tandem post obsidionem diuturnam Veii urbs antiquissima atque ditissima in deditionem venit, neque ita multo post Faleriis[6] potitus est Camillus, Inde coorta invidia et accusantibus inimicis quod praedam male divisisset,[7] ob eam caussam damnatus exsulatum[8] abiit. Statim Galli Senones[9] ad urbem venerunt et devictos

a

  1. re infecta‘without accomplishing their purpose.’
  2. Aequia race of mountaineers in Latium.
  3. dictus sitthe perfect (aorist) subjunctive is used in consecutive clauses instead of the imperfect when it is desired to lay great stress on the consequence.
  4. nudum‘in his shirt-sleeves.’
  5. Veientes.2, note.
  6. Faleriisa city of Etruria.
  7. quod divisisset24, note.
  8. exsulatumsupine.
  9. Galli Senonesthey originally lived in the north of Gaul.