Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/25

Haec pagina emendata est

civium. Erat autem inter decemviros Appius Claudius. quidam, vir alieni appetens sui profusus, idem[1] propter superbam indolem minime civibus gratus. Qui cum in servitutem Virginiam Virginii e plebe cuiusdam filiam rapere vellet, pater filiam cultro interfecit. Tum cives ira permoti decemviros se magistratu abdicare coegerunt, consules tribunosque restituerunt.

The Great Reform.

27.Caius Licinius Stolo, Lucius Sextius, tribuni plebis rogationes[2] tandem tulerunt ut pauperibus aere alieno oppressis nummi ex agrario erogarentur, pars agri publici iisdem divideretur, consulum alter e plebe crearetur. Quibus rogationibus cum patres adversarentur, Licinio Sextoque quotannis prorogata est[3] tribunicia potestas. Qui cum iure intercessionis[4] usi impedirent ne consules crearentur, plebeiosque tutarentur ne quis ob violatam legem capitis damnaretur, patres tandem cedere coacti sunt. Itaque anno urbis conditae trecentesimo octogesimo septimo consul plebeius designatus[5] est. Quibus rebus gestis victoria penes plebeios stetit, cum alter e consulibus plebeius esset, tribuni etiam plebem defenderent, neque ullus magistratus patrum tutandorum negotium haberet.

The Story of Coriolanus.

28.Quibus odiis domi flagrantibus, non semel adversus hostes pugnandum erat. Erat Caius quidam Marcius gente patricia oriundus qui a captis Coriolis, oppido Volscorum,[6] Coriolanus dictus est. Consul postea factus, cum magna Romae inopia esset, patresque advectum e Sicilia frumentum populo constituissent vendere, vendi debere negavit. Proinde plebs agros, non seditiones coleret.[7] Quod ubi cognitum tribunis, diem C. Marcio dicunt.[8] Is autem fore ut damnaretur ratus ad Volscos

  1. idem‘and also.’ idem is nom. masc.
  2. rogationes24, note.
  3. prorogata est‘was renewed.'
  4. iure intercessionis‘their right of veto.’ The tribunes could stop any proceeding by simply saying Veto, ‘I forbid.’
  5. designatusa magistrate was said designari, when elected, but before entering upon the duties of office.
  6. Volscoruma people of Latium.
  7. coleretindirect command, depending on a verb of command understood from negarit.
  8. diem dicunt‘appointed a day for the trial of.’