Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/23

Haec pagina emendata est
The Destruction of the Fabian Clan.

22.Inde a Fabiis adversus Veientes pugnatum. Nec erant incursiones modo in agros, sed aliquoties collatis signis[1] certatum, gensque una populi Romani saepe ex opulentissima Etrusca civitate victoriam tulit. Iamque Fabii adeo contempserant hostem, ut sua invicta arma neque loco neque tempore ullo crederent sustineri posse. Itaque accidit ut Fabios incautius provectos et in insidias delatos magnae hostium copiae circum venirent.[2] Diu summa virtute resistitur. Ad extremum Fabii a multitudine oppressi interfecti sunt. Trecentos sex periisse satis constat, unum relictum puerum. Is postea cum Romano exercitui praeesset, magno periculo cives liberavit.

The Tribunes.

23.Quae cum ita essent, plebes anno post exactos reges sexto decimo cum se magno in aere alieno[3] esse viderent, patres simul miseriarum suarum auctores existimarent, ubi ex urbe excessere in monte Sacro[4] castra posuerunt. Aiebant etiam se ibidem plebeiam urbem condituros: patribus licere ut Romae habitarent. Patres autem valde commoti virum quendam sapientem, cui nomen Menenio Agrippae erat, qui plebi suaderet[5] uti in urbem redirent, miserunt, Is in castra intromissus ita verba fecit: Olim artus coniuratione inita cum ventrem otiosum viderent negarunt se sua officia praestaturos: proinde venter sua negotia ageret.[6] Sed dum ventrem domare conantur ipsi defecerunt. Qua fabula flexis hominum mentibus in urbem redierunt, ea condicione[7] ut tribuni crearentur qui libertatem suam adversus patrum iniurias incolumem praestarent.[8]

The First Agrarian Law.

24.Erat inter patres vir quidam consularis cui nomen Spurio[9] Cassio erat. Eum plebis aere alieno ad extremum

  1. collatis signis‘in pitched battle.’
  2. utvenirentthis clause takes the place of the accusative and infinitive, and acts as a subject to accidit. This construction is found after such verbs and expressions as contingit, evenit, sequitur, reliquum est, fieri potest, etc.
  3. aere alieno‘debt’. Lit. ‘another person’s money’.
  4. monte SacroThis hill was close to Rome.
  5. qui suaderet2, note.
  6. ageret15, note.
  7. ea condicione‘on condition’ The demonstrative is not to be translated.
  8. qui praestarentqui has a consecutive force and so takes the subjunctive (qui=tales ut).
  9. Spurio13, note.