Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/20

Haec pagina emendata est

equitumque profecti ad lacum Regillum[1] in agro Tusculano agmini hostium occurrerunt: et quia Tarquinios esse in exercitu. Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit quin extemplo confligerent.[2] Ergo etiam proelium aliquanto quam cetera gravius atque atrocius fuit. Non enim duces ad regendam modo consilio rem affuere, sed, suismet ipsis corporibus dimicantes, miscuere certamina: nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere praeter dictatorem[3] Romanum excessit. In Postumium, prima in acie suos adhortantem instruentemque, Tarquinius Superbus, quanquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit: ictusque ab latere, concursu suorum receptus in tutum est.

The gallant Death of a Roman Soldier.

17.Et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium[4] impetum dederat. Nec fefellit veniens Tusculanum ducem: contra quem et ille concitat equum: tantaque vis infestis venientium hastis[5] fuit, ut brachium Aebutio traiectum sit,[6] Mamilio pectus percussum. Hunc quidem in secundam aciem Latini recepere: Aebutius, cum saucio brachio tenere telum non posset, pugna excessit. Latinus dux nihil deterritus vulnere proelium ciet; et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquinii filius pracerat. Ea, quod maiore pugnabat vi ob erepta bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit. Referentibus iam pedem[7] ab ea parte Romanis, M. Valerius conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium ostentantem se in prima exsulum acie, subdit calcaria equo, et Farquinium infesto spiculo petit. Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti. Valerium, temere invectum in exsulum aciem, ex transverso[8] quidam adortus transfigit: nec quicquam equitis vulnere equo retardato, moribundus Romanus, labentibus super corpus armis, ad terram defluxit.

  1. lacum Regillumin Latium.
  2. quin confligerent’from fighting.’ quin (qui, old form of ablative =how, ne, old form of negative).
  3. dictatorin times of extreme peril the safety of the state was intrusted to a single man with this title. He used to appoint a second in command with the title of magister equitum.
  4. Mamiliuma Tuscan chief, son-in-law of Tarquinius.
  5. infestis hastis‘with lance in rest.’
  6. traiectum sitprimary sequence instead of traiiceretur, to make the description more vivid. This is called Narrative Stress.
  7. referentibus pedem‘retreating.’
  8. ex transverso‘sideways.’