Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/19

Haec pagina emendata est

servitia[1] regum superborum, suae libertatis immemores, alienam[2] oppugnatum[3] venire. Cunctati aliquamdiu sunt; pudor deinde commovit aciem,[4] et, clamore sublato, undique in unum hostem tela coniiciunt. Quae cum in obiecto cunceta scuto haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu,[5] iam impetu conabantur detrudere virum: cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum, alacritate perfecti operis sublatus, pavore subito impetum sustinuit. Tunc Cocles, Tiberine pater, inquit, te, sancte, precor, haec arma et hunc militem propitio flumine accipias. Ita sic armatus in Tiberim desiluit: multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit.

Claelia.

15.Porsenam narrant Claeliam virginem nobili gente ortam inter obsides accepisse. Cum eius castra haud procul ripa Tiberis locata essent, Claeliam deceptis custodibus noctu egressam equum arripuisse et Tiberim nando traiecisse. Quibus nuntiatis regem incensum ira Romam legatos misisse ad obsidem reposcendam: Romanos eam ex foedere restituisse. Tum Porsenam Claeliae virtutem admiratum eam laudavisse, ac parte obsidum donare se dixisse: proinde ipsa quos vellet, legeret.[6] Productis obsidibus Claeliam virgines elegisse et cum iis Romam rediisse. Romanos novam in femina virtutem novo genere honoris donasse, statua equestri, virgine scilicet insidente equo in summa via sacra[7] posita.

The Battle of the Lake Regillus.

16.Sed operae est[8] accuratius narrare quanta virtute Romani pro republica ad lacum Regillum dimicaverint. A. Postumius dictator, T. Aebutius magister equitum, magnis copiis peditum

  1. servitia—‘slaves,’ abstract for concrete.
  2. alienamunderstand libertatem.
  3. oppugnatumsupine. 10, note.
  4. aciem‘the line of battle,’ (ac- sharp); as opposed to agmen (ago), ‘the line of march.’
  5. ingenti gradu‘with his huge stride.’
  6. proinde legeretindirect command; without ut, when, as here, it is simply the indirect form of his command in the imperative.
  7. via Sacra—the chief street in Rome, leading to the Capitol, or citadel.
  8. operae est‘it is worth while.’ Another form is operae pretium est.