Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/16

Haec pagina emendata est

quaerebant. Itaque Fuffetius, dux Albanorum, Veientes adversus Romanos concitavit. Deinde conserto proelio cum a Tullo in auxilium arcessitus esset, suos in collem vicinum subduxit, ut eventu proelii perspecto[1] victori auxiliaretur. Quod ubi animadvertit Tullus clara voce exclamavit ideo in collem suos subduxisse Fuffetium quo[2] facilius hostes a tergo circumvenirentur. Quibus dictis confirmati Romani hostes fugaverunt. Postero die Fuffetius cum ad regem gratulandi caussa venisset iussu illius comprehensus est. Tum quadrigis religatum in diversa[3] equi distraxerunt. Quo facto rex perfidiae Albanorum minime ignarus Albam dirui iussit, cives Romam transportandos curavit.[4]

Ancus Martius.

7.Post hune Ancus Martius, Numae ex filia nepos, suscepit imperium. Contra Latinos dimicavit, Aventinum montem civitati adiecit et Ianiculum,[5] apud ostium Tiberis civitatem condidit.

Tarquinius Priscus.

8.Deinde regnum Priscus Tarquinius accepit. Hic numerum senatorum duplicavit, circum Romae aedificavit, ludos Romanos instituit. Idem victis Sabinis non parum agrorum Romanis finibus adiecit, primusque triumphans urbem intravit. Muros etiam fecit et cloacas. Trigesimo octavo imperii anno ab Anci filiis occisus est, regis eius, cui ipse successerat.

Servius Tullius.

9.Post hunc Servius Tullius suscepit imperium, genitus ex nobili femina, captiva tamen et ancilla. Hic quoque Sabinos subegit, montes tres, Quirinalem Viminalem Esquilinum, urbi

  1. eventu proelii perspecto‘when he had clearly seen the issue of the battle.’
  2. quovwhen there is a comparative in the clause quo is used instead of ut. (quo = ut eo ; eo is the ablative of measure.)
  3. in diversa‘in different directions.’
  4. cives transportandos curavit‘had the citizens transferred.’ This is the usual construction with curo.
  5. Ianiculumso called after the god Ianus, who according to an old legend was once a king in Latium, and built his city on this hill.