Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/150

Haec pagina emendata est

vix triginta ab urbe stadiis aberat, cum Nearchus occurrit, quem, ut supra demonstravimus, per Oceanum[1] et Euphratis ostia Babylonem praemiserat; orabatque ne fatalem sibi urbem vellet ingredi. Compertum id sibi a Chaldaeis,[2] qui multis iam praedictarum rerum eventibus certa[3] se arte uti ostendissent. Rex primo motus, contemptis deinde Chaldaeorum monitis, urbem tandem intrat. Eo legati ex universo ferme orbe terrarum convenerant. Quibus per complures dies studiose auditis, deinceps ad Hephaestionis exequias adiecit animum. Quae summo omnium studio ita celebratae sunt, ut nullius[4] ad id tempus regis funus sumptu apparatuque non vicerint.

Alexander’s last Illness.

283.Post haec cupido incessit regi per Pallacopam[5] amnem ad Arabum confinia navigandi: quo delatus,[6] urbi condendae commoda sede reperta, Graecorum aetate aut vulneribus invalidos et si qui sponte remanserant ibi collocat. Quibus ex sententia perfectis, iam securus futuri Chaldaeos irridebat, quod Babylonem non ingressus tantum[7] esset incolumis, verum etiam excessisset. Enimvero revertenti per paludes foedum omen oblatum est, nam rami desuper impendentes detractum capiti diadema in fluctus proiecerunt. Cum deinde alia super alia prodigiosa nuntiarentur, procurandis iis[8] Graeco simul barbaroque ritu continua sacra facta sunt, neque tamen expiari praeterquam morte regis potuere. Qui cum Nearchum excepisset convivio et tota nocte perpotasset, male habere coepit. Ingravescens deinde morbus adeo omnes vires intra sextum diem exhausit, ut ne vocis quidem potestas esset.

His Death.

284.Intuentibus lacrimae obortae praebuere speciem iam non regem sed funus eius visentis exercitus.[9] Maeror tamen

  1. oceanumthe Indian Ocean.
  2. Chaldaeisthe Chaldaei were a tribe in the Babylonian empire. The term is often applied to all the inhabitants of the empire. They were celebrated for their knowledge of astrology and mathematics.
  3. certa‘infallible.’
  4. nullius non‘every.‘ Non nullus, ‘some.’
  5. Pallacopaa river in the S. of Babylonia.
  6. delatus‘having arrived.’ De in composition denotes ‘down,‘ here ‘down the stream.’
  7. non tantum‘not only.‘
  8. procurandis iis‘to expiate them.’
  9. praebuere speciem visentis exercitus‘looked as if the army were gazing at.’