Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/15

Haec pagina emendata est
The Horatii and the Curiatii.

5.Quo autem modo Romani Albanos superaverint paucis referre libet. Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, nec aetate[1] nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis constat; nec ferme res antiqua alia est nobilior. Cum trigeminis agunt[2] reges ut pro sua quisque patria dimicent ferro. Nihil recusatur: tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent,[3] foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cuius populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace[4] imperitaret. Datur signum: infestisque armis, velut acies, terni[5] iuvenes, magnorum exercituum animos gerentes, concurrunt. Consertis manibus, duo Romani super alium alius, vulneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt. Ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice[6] unius quem tres Curiatii circumsteterant. Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic[7] adversus singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam[8] eorum capessit fugam. Iam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis sequentes: unum haud procul ab sese abesse. In eum magno impetu rediit. Et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis uti opem ferant fratri, iam Horatius, caeso hoste victor, secundam pugnam petebat. Iam clamore Romani adiuvant militem suum: et ille defungi proelio festinat. Prius itaque quam alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit. Iamque singuli supererant: sed nec spe nec viribus pares. Nec illud proelium fuit. Romanus hostem obtruncat, iacentem spoliat.

The Destruction of Alba.

6.Neque diu pax Albana mansit: nam Albani imperium Romanorum aegre ferentes occasionem nocendi iis studios:

  1. aetateabl. of respect.
  2. agunt‘plead.’
  3. priusquam dimicarent—priusquam takes the subjunctive if the action of the verb has not taken place.
  4. cum bona pace‘on fair terms’.
  5. terni‘three on each side.’
  6. vice‘at the peril.’
  7. utsic‘and thoughyet.’
  8. pugnam‘the attack.’