Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/149

Haec pagina emendata est

pueros in studio certantes spectabat nuntiatum est deficere Hephaestionem, qui morbo ex crapula contracto septimum iam diem decumbebat. Exterritus amici periculo statim consurgit, et ad tentorium aegrotantis contendit; neque tamen eo prius pervenit quam illum mors occupaverat. Magno dolore commotus per universum imperium lugeri eum iussit, et ne memoria eius in exercitu exolesceret, equitibus, quibus ille praefuarat, nullum praefecit ducem, sed Hephaestionis alam appellari voluit, et, quae ille signa instituisset, ea[1] non immutari. Funebres etiam ludos, quales nunquam antea editi sunt, magno artificum[2] numero coacto, celebrandos curavit. Constat necnon cadaver Babylonem a Perdicca delatum esse.

Alexander's last Campaign.

281.Ut tamen paullisper a luctu avocaret animum, in Cossaeorum fines expeditionem suscepit. Iuga Mediae vicina Cossaei tenent, asperum et acre genus et praedando vitam tolerare solitum. Ab his reges Persarum annuo tributo[3] pacem redimere consueverant, ne infestam latrociniis regionem facerent. Nam vim tentantes Persas facile repulerant, asperitate locorum defensi, in quae se recipiebant, quotiens armis superabantur. Iidem muneribus quotannis placabantur, ut regi Ecbatanis, ubi aestatem solebat agere, Babylonem remigranti tutus per ea loca transitus esset. Hos igitur Alexander bipartito agmine aggressus intra quadraginta dies perdomuit; nam ab ipso rege et Ptolemaeo, qui partem exercitus ducebat, non semel caesi, ut captivos suos reciperent, victori se permiserunt. Ille validas urbes opportunis locis exstrui iussit, ne abducto exercitu fera gens officii[4] oblivisceretur.

Return to Babylon.

282.Motis inde castris, ut militem expeditione recenti fessum reficeret, lento agmine Babylonem procedebat. Tamque

  1. eaNotice the insertion of ea to tale the place of signa, which has got into the adjectival clause.
  2. artificum‘actors.’
  3. tributo‘black mail.’
  4. officii‘their loyalty.‘