Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/148

Haec pagina emendata est

custodiam credidit, Persas satellites, Persas apparitores fecit. Per quos cum auctores seditionis vincti ad supplicia traherentur, unum ex iis auctoritate et aetate gravem[1] ad regem ita locutum ferunt: Quousque, inquit, animo tuo etiam per supplicia, et quidem externi moris, obsequeris? Milites tui, cives tui, neque certam ob caussam, captivis suis ducentibus, trahuntur ad poenam. Si mortem meruisse iudicas, saltem ministros supplicii muta. Rex autem reos mergi in amnem, sicut vincti erant, iussit. Ne hoc quidem supplicium seditionem militum movit, qui se quodlibet supplicium ferre velle profitebantur.

Reconciliation.

279.Tandem prae dolore vix mentis compotes[2] universi concurrunt ad regiam armisque ante fores proiectis, tunicati astantes, nuda[3] et obnoxia[4] poenis corpora praebebant. Regis iracundiam sibi morte tristiorem esse effusis lacrimis aiebant. Cumque dies noctesque ante praetorium manerent, biduum tamen adversus humillimas suorum preces iracundia regis duravit. Tertio tandem die victus constantia supplicum processit, incusataque leniter exercitus immodestia, non sine multis utrimque lacrimis, in gratiam se cum iis redire professus est. Tum magnis epulis in honorem Deorum adhibitis, maturata est missio,[5] et infirmissimus quisque exauctorati. Amicorum quoque seniorum quibusdam commeatum[6] dedit. Abeuntibus non modo praeteriti temporis stipendia cum fide[7] persolvit, verum etiam talentum in singulos milites viatici nomine[8] adiecit.

Death of Hephaestion.

280.Relictis Susis,[9] perventum deinde est in Mediae campos, ubi per dies triginta substitit rex. Septimis deinde castris Ecbatana,[10] Mediae caput, attigit. Ibi sollennia diis sacrificia fecit ludosque edidit ut fessorum militum recrearetur animus. Dum

  1. gravem‘respected.’
  2. mentis compotes‘able to command themselves.’
  3. nudanot naked, as shown by tunicati, but ‘unprotected.‘
  4. obnoxia‘exposed.‘
  5. maturata est missio‘the discharge of the troops was hurried on.’
  6. commeatum‘furlough.’
  7. cum fide‘scrupulously.’
  8. nomine‘under the head of,’ ‘as.’
  9. Susis140, note.
  10. Ecbatana206, note.