Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/147

Haec pagina emendata est

retinentur, de me querantur. Sublato clamore ex tota concione responsum est, omnes queri.

Alexander's Reproaches and Anger.

276.Tum rex: Fieri non posse ut putaret querendi simul omnibus eam caussam esse quam ostenderent. Subesse nimirum altius[1] malum quod omnes a se averterent. Ecquando regem ab universo exercitu destitutum esse? Asiaene pertaesum esse, quae eos gloria rerum gestarum diis pares fecerit?[2] Scilicet[3] in Europam properare eos, deserto rege, cum pluribus defuturum viaticum fuisset, ni aes alienum Asiatica praeda ipse solvisset. Proinde aufugerent; liberarent oculos suos ingratissimi cives. Mox autem scituros esse et quantum sine rege valeat exercitus, et quid opis[4] in se uno sit. Desiluit deinde frendens de tribunali et in medium armatorum agmen se immisit, notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripuit, nec ausos repugnare tredecim asservandos custodibus tradidit.

Repentance of the Troops.

277.Quis crederet[5] saevam paulo ante concionem obtorpuisse metu et, cum ad supplicium videret trahi nihil ausos graviora quam ceteros,[6] tam effusam antea licentiam atque seditiosam militum violentiam ita compressam, ut non modo nemo ex omnibus irruenti regi restiterit, verum etiam cuncti pavore exanimati, quid de ipsis quoque rex statuendum censeret, suspensa mente exspectarent? Itaque cum postero die prohibiti aditu regis essent, Asiaticis modo militibus admissis, lugubrem totis castris edidere clamorem, denuntiantes protinus esse morituros, si rex perseveraret irasci.

The King changes his Guards and punishes the Ringleaders.

278.Nihilominus rex preces aspernavit deprecantium ne Macedonibus barbaros anteponeret. Itaque Persis[7] corporis sui

  1. altius‘deeper.’
  2. feceritNotice all changes of sequence. Fecerit is perfect, to denote that a general truth is conveyed. The other tenses are in the usual historic sequence.
  3. scilicet‘so;’ ironical.
  4. quid opis‘what power.’
  5. crederetdeliberative conjunctive.
  6. nihilceteros‘who had ventured on no greater liberties.’
  7. Persis, Persas, PersasNotice the repetition, and lay stress on it in your translation.