Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/144

Haec pagina emendata est

lyrae sonus audiebatur: post hos in vehiculis pro copia cuiusque[1] adornatis comissabundus exercitus. Regem ipsum convivasque vehebat currus, crateris aureis poculisque praegravis. Itaque hoc modo per dies septem bacchabundum agmen incessit, parata praeda, si quid victis saltem adversus comissantes animi fuisset; sed fortuna huiusmodi dedecus in gloriam vertit, mirantibus cunctis, per gentes nondum satis domitas incessisse temulentos, barbaris, quod temeritas erat, fiduciam esse credentibus.

Nearchus’s Report.

270.Haud multo post Nearchus, quem longius in Oceanum procedere iusserat, supervenit. Nuntiabat autem quaedam audita, alia comperta: insulam ostio amnis[2] subiectam auro abundare, inopem equorum esse: singulos eos ab iis, qui ex continenti traiicere auderent, singulis talentis emi. Plenum esse beluarum mare: aestu secundo[3] eas ferri, magnarum navium corpora aequantes: truci cantu deterritas sequi classem cum magno aequoris strepitu, velut demersa navigia, subisse aquas. Comperisse sese ex incolis, rubrum mare[4] non a colore undarum, ut plerique crederent, sed ab Erythro rege appellari: esse haud procul a continenti insulam palmis frequentibus consitam et in medio fere nemore columnam eminere, Erythri regia monumentum, literis gentis eius scriptam. Navigia etiam, quae lixas mercatoresque vexissent, famam auri secutis gubernatoribus, in insulam esse transmissa nec deinde postea visa. Rex cognoscendi plura cupidine accensus, rursus eos terram legere[5] iubet, donec ad Euphratis ostia appellerent[6] classem, inde adverso amne[7] Babylona subire.

Plans for further Conquest.

271.Ipso animo infinita complexus[8] statuit, omni ad orientem itima regione perdomita, ex Syria petere Africam Carthagini[9]

  1. pro copia cuiusque‘according to each man’s means.’
  2. amnisthe Indus.
  3. aestu secundo‘with the tide.‘
  4. rubrum marethe Indian Ocean, usually the Red Sea.
  5. legere‘to coast along.’
  6. appellerent‘brought to land.‘
  7. adverso amne‘up stream,’ abl. abs.
  8. animo infinita complexus‘forming gigantic projects.’
  9. Carthagini42, note.