Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/143

Haec pagina emendata est

progressusque quoad tuto posset, naturam maris nosceret: vel eodem amne vel Euphrate subire eum posse, cum reverti ad se vellet. Iamque navibus, quae inutiles videbantur, crematis terra ducebat exercitum.

Sufferings on the March.

268.Inde Macedones tripertito Indos populari, magnas praedas agere. Mox ad maritimos Indos perventum. Desertam vastamque regionem late tenent ac ne cum finitimis quidem ullo commercii iure[1] miscentur. Ipsa solitudo natura quoque immitia efferavit ingenia: prominent ungues nunquam recisi; comae hirsutae et intonsae sunt. Tuguria conchis instruunt; ferarum pellibus tecti, piscibus sole duratis et maiorum quoque beluarum quas fluctus eiecit, carne vescuntur. Consumptis igitur alimentis Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum[2] famem sentire coeperunt, radices palmarum, namque sola ea arbor gignitur, rimantes. Quibus consumptis iumenta caedere coacti, ne equis quidem abstinebant. Famem deinde pestilentia secuta est, nam insalubrium ciborum novi suci, ad hoc[3] itineris labor et aegritudo animi vulgaverat morbos. Multum sane detrimenti accepisse exercitum satis constat prius quam in fertiliores regiones perveniri posset.

Return to Persia. Feasting and Revelny.

269.Iam tum rex, mox in Persidem post tot tantosque labores rediturus, Bacchi[4] triumphum, victis Indiae gentibus, imitari constituit. Vicos igitur, per quos iter erat, floribus coronisque sterni iubet, liminibus acdium crateras vino repletas et alia eximiae magnitudinis vasa disponi: vehicula deinde constrata,[5] ut plures capere milites possent, in tabernaculorum modum[6] ornari, alia candidis velis, alia veste pretiosa. Primi ibant amici variis redimiti floribus: alibi tibicinum cantus, alibi

  1. commercii iure‘right of trading.‘
  2. ad ultimum‘at last.‘
  3. ad hoc‘in addition.’
  4. Bacchus was said to have conquered India in past ages.
  5. constrata‘carpeted.’
  6. in tabernaculorum modum‘like tents.‘