Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/142

Haec pagina emendata est

saucii subinde moriebantur, nec causa tam strenuae mortis excogitari poterat a medicis, cum etiam leves plagae insanabiles essent. Barbari autem speraverant incautum et temerarium regem excipi posse. Is forte inter promptissimos dimicans intactus evaserat. Praecipue Ptolemaeus, quem ex amicis potissimum diligebat, laevo humero leviter quidem saucius, sed maiore periculo quam vulnere affectus regis sollicitudinem in se converterat. Idem corporis custos promptissimusque bellator et pacis artibus[1] quam militiae maior et clarior, modico civilique cultu,[2] liberalis in primis adituque facili,[3] nihil ex fastu regiae assumpserat.

The King's Dream.

266.Ob haec regi[4] an popularibus carior esset, dubitari poterat, nam non levior illis Ptolemaei fuit cura quam regi, qui et proelio et sollicitudine defessus cum Ptolemaeo assideret, lectum, in quo ipse aliquid somni caperet, inferri iussit. In quem ut se recepit, protinus altior insecutus est somnus. Ex quo excitatus per quietem[5] vidisse se exponit speciem draconis oblatam, herbam ferentis ore, quam veneni remedium esse monstrasset : colorem quoque herbae referebat, agniturum[6] sese, si quis reperisset, confirmans. Inventam deinde—nam a multis simul erat requisita—vulneri imposuit: protinusque dolore finito intra breve spatium cicatrix quoque obducta est. Barbari postea spe regis interficiendi deiecti se ipsos urbemque dediderunt.

The Indian Occan is reached.

267.Postea Alexander cupidine visendi Oceanum correptus, non sine periculis propter aestus maritimos, qui amnem subibant, et nautarum imperitiam, collidentibus inter se navibus, tandem voti[7] sui compos redditur. Tum Nearcho nauticae rei peritissimo imperavit, ut validissimas navium deduceret in Oceanum,

  1. artibus‘the pursuits.’
  2. cultu‘habits.’
  3. aditu facili261, note.
  4. ob haec regiFirst interrogative (utrum or ne), omitted.
  5. per quietem‘in his sleep.‘
  6. agniturum‘that he would acknowledge his obligation.’
  7. votiredditur‘had his wish gratified.’