Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/140

Haec pagina emendata est

rege superstitem esse velle? Proinde memor precum suorum ne pro vili mercede capitis periculum adiret.

Alexander’s Reply.

261.Iamque confusis vocibus flentes eum orabant ut tandem exsatiatae laudi modum faceret ac saluti suae omniumque parceret. Grata erat regi pietas[1] amicorum: itaque ubi singulos amplexus considere iussit, grato se in illos animo[2] esse profitetur, neque preces spreturum. Modo se ab intestina fraude insidiisque praestarent securum;[3] belli Martisque discrimen impavidum subiturum. Philippum in acie tutiorem quam in theatro[4] fuisse: hostium! manus saepe vitasse, suorum effugere non valuisse. Aliorum quoque regum exitus si reputaverint, plures a suis interemptos quam ab hoste inventuros. Quibus dictis cum amicos dimisisset, per complures dies ibidem stativa[5] habuit, cum ob infirmam valetudinem suam, tum[6] quod fesso militi tempus ad recreandos animos concedi debere existimabat.

A Duel between two Greeks.

262.Erat in exercitu Dioxippus Atheniensis, pugil nobilis et ob eximiam virtutem regi gratus. Invidi malignique increpabant saginati[7] corporis sequi inutilem beluam: cum ipsi proelium inirent, illum nonnisi epulis studere. Eadem igitur in convivio Horratas Macedo iam temulentus exprobrare ei coepit et postulare, ut, si vir esset, postero die secum ferro decerneret: regem tandem vel de sua temeritate vel de illius ignavia iudicaturum. Et a Dioxippo contemptim militarem eludente ferociam accepta condicio est. Postero die ingens militum convenit multitudo: inter quos qui erant Graeci Dioxippo studebant.[8] Macedo iusta arma sumpsit, clipeum hastamque laeva tenens, dextra lanceam, gladioque cinctus. Dioxippus oleo

  1. pietas‘the loyalty.’
  2. grato animoablative of quality, or descriptive ablative, always with epithet.
  3. praestarent securim‘let them keep him safe.’
  4. in theatrowhere he had been assassinated.
  5. stativaunderstand castra. So hiberna, aestiva.
  6. cumtum‘bothand.’
  7. saginatiThe ancients had strange notions of training, and plenty of flesh and fat were supposed to stand a boxer in good stead.
  8. studebant‘backed.’