Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/139

Haec pagina emendata est

frustra inhiberent,[1] clamor simul atque ploratus amicorum oritur regem exspirasse credentium. Tandem constitit sanguis, paulatimque animum recepit, et circumstantes coepit agnoscere. Toto eo die ac nocte quae secuta est exercitus tabernaculum obsedit, nec prius recessit quam compertum est somno paulisper illum acquiescere.

Rest after Toil.

259.Rex, septem diebus curato[2] vulnere necdum obducta cicatrice,[3] cum audiisset convaluisse[4] apud barbaros famam mortis suae, duobus navigiis iunctis, statui in medium undique conspicuum tabernaculum iussit, ex quo se ostenderet periisse credentibus: conspectusque ab incolis spem hostium falso nuntio conceptam inhiLuit, Secundo deinde amne[5] defluxit, aliquantum intervalli a cetera classe praecipiens, ne quies corpori invalido adhuc necessaria pulsu remorum impediretur. Quarto, postquam navigare coeperat, die pervenit in regionem desertam quidem ab incolis, sed frumento et pecoribus abundantem. Placuit is locus et ad suam et ad militum requiem.

His Troops beg Alexander to be less venturesome.

260.Mos erat nonnullis ex amicis excubare ante praetorium, quotiens adversa regi valetudo incidisset. Quos cum forte in cubiculum intrantes conspexisset, rex sollicitus ne quid novi afferrent, num hostium recens nuntiaretur adventus percontatur. Tum Craterus, cui mandatum erat ut amicorum preces perferret ad eum, in hune modum verba fecit. Orare sese atque deprecari ne tot se periculis offerret. Quod si adhuc cum Dario dimicaret, etsi nemo vellet, tamen ne admirari quidem posse[6] tam promptum eum esse ad omnia pericula obeunda: eius vero capite[7] ignobilem vicum emi, quem laturum, non militum modo, sed ullius gentis barbarae civem, qui virtutem eius novisset? Ecquem mortuo

  1. inhiberent‘tried to check.’
  2. curato‘treated.‘
  3. necdum obducta cicatrice‘without being healed over.’
  4. convaluisse‘had got abroad.’
  5. amneeither the Hydaspes or the Acesines. 246, note.
  6. ne admirari quidem posse‘he could not even be surprised.’
  7. capiteablative of price.