Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/138

Haec pagina emendata est

ingenio milites, clamor ab exercitu est redditus iubentium, duceret diis secundis. Tum laetus rex ad hostes protinus castra movet.

A Hairbreadth Escape.

257.Perventum deinde est ad oppidum, caput regni, in quod plerique confugerant, haud maiore fiducia moenium quam[1] armorum. Admotis scalis rex in murum evadit, pugnam princeps ciet,[2] sed scalis pondere ascendentium fractis, in mediis hostibus destituitur. Neque autem hoc casu exterritus in urbem praecipiti saltu se immisit, rem ausus incredibilem neque eatenus auditam. Brevi autem sagitta saucius cadit: itaque ad spoliandum corpus, qui vulneraverat, alacer gaudio accurrit. Quem ut iniicere. corpori suo manus sensit rex, ultimi dedecoris indignitate commotus, linquentem revocavit animum et nudum[3] hostis latus subiecto mucrone hausit. Interim Macedones summo studio dolabris perfracto muro irrumpunt. Non senibus non feminis non infantibus parcitur : quisquis occurrerat, ab illo vulneratum regem esse credebant. Cum tandem internecione hostium iustae[4] irae parentatum esset, regem inter cadavera exanimem conspiciunt et in tutum reponunt.

A Successful Operation.

258.Rege in tabernaculum relato medici lignum sagittae corpori infixum ne spiculum moveretur abscindunt. Corpore deinde nudato animadvertunt hamos inesse telo, nec aliter id sine pernicie corporis extrahi posse quam ut secando augerent. Rex cum affirmasset nihil opus esse iis qui semet continerent, sicut praeceptum erat, sine motu praebuit corpus. Itaque patefacto latius vulnere et spiculo evulso, ingens vis sanguinis manare coepit linquique animo[5] rex et caligine oculis offusa veluti moribundus extendi. Cumque sanguinem manantem medicamentis

  1. quamaugerent‘except by making the wound larger by cutting it.’
  2. pugnam princeps ciet‘heads the attack.’
  3. nudum‘exposed.‘
  4. iustaeesset‘had glutted their just wrath.‘
  5. linqui animo‘began to grow faint.’