Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/137

Haec pagina emendata est

vulnere ferae dentes moribundus quoque infixerat, tantam in illis animalibus ad venandum cupiditatem ingenerasse naturam memoriae proditum est.

Complaints of the Troops.

255.Inde ventum est in regionem Oxydracarum Mallorumque[1] quos alias bellare inter se solitos tune commune periculum iunxerat. At Macedones qui omni discrimine iam defunctos se esse crediderant, postquam integrum bellum cum ferocissimis Indiae gentibus superesse cognoverunt, improviso metu territi rursus seditiosis vocibus regem increpare coeperunt. Gangen amnem et quae ultra essent coactum[2] transmittere[3] non tamen finiisse, sed mutasse bellum. Indomitis gentibus obiectos sese ut sanguine suo aperirent ei oceanum. Trahi extra sidera[4] et solem cogique adire quae mortalium oculis natura subduxerit.[5] Novis identidem armis novos hostes exsistere. Quos ut omnes fundant[6] fugentque, quod praemium se manere? caliginem scilicet ac tenebras et perpetuam noctem profundo incubantem mari, repletum immanium beluarum gregibus fretum, immobiles undas, in quibus emoriens natura defecerit.[7]

Alexander recalls them to a Sense of Duty.

256.Rex contra non sua sed militum sollicitudine anxius, concione advocata docet imbelles esse quos metuant. Nihil deinde praeter has gentes obstare quo minus terrarum spatia emensi ad finem simul mundi laborumque perveniant. Cessisse[8] se illis metuentibus Gangen et multitudinem nationum quae ultra amnem essent: declinasse iter eo, ubi par gloria minus periculum esset. Iam prospicere se oceanum, iam perflare ad eos auram

maris: ne inviderent sibi laudem quam peteret. Paterentur,[9] se ex India redire, non fugere. Quibus auditis, ut sunt mobili

  1. MallorumTheir capital was what is now Mooltan.
  2. coactum‘though he was compelled.’
  3. transmittere‘to give up.‘
  4. extra sidera‘beyond the constellations’ (they had been wont to observe).
  5. subduxerit‘had withdrawn.‘
  6. ut omnes fundantut concessive.
  7. defecerit‘has failed.’ The soldiers had heard strange stories and were thoroughly alarmed.
  8. cessisse‘had given up.’
  9. paterenturindirect imperative.