Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/136

Haec pagina emendata est

largae manant e fontibus. Ceterum hic quoque serpentium magna vis erat, squamis fulgorem auri reddentibus. Virus haud ullum magis noxium est: morsum enim praesens mors sequebatur, donec ab incolis remedium oblatum est.

Splendour of a native King.

253.Post aliquot ex itinere[1] proelia cum barbaris edita, in regnum Sopithis perventum est. Gens, ut barbari credunt, sapientia excellit bonisque moribus regitur. Huius gentis oppidum, cui Alexander admoverat copias, ab ipso Sopithe obtinebatur.[2] Clausae erant portae, sed nulli in muris turribusque se armati ostendebant, dubitabantque Macedones, deseruissentne urbem incolae an fraude se occulerent, cum subito patefacta porta, rex Indus cum duobus adultis filiis occurrit, multum inter omnes barbaros eminens corporis specie. Vestis erat auro purpuraque distincta, quae etiam crura velabat: aureis soleis inseruerat gemmas, lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant. Pendebant ex auribus insignes candore et magnitudine lapilli Baculum aureum berylli distinguebant: quo tradito, precatus[3] ut sospes acciperet, se liberosque et gentem suam dedit.

Fighting Dogs.

254.Nobiles ad venandum canes in ea regione sunt: latratu abstinere dicuntur visa fera, leonibus maxime infesti. Quorum vim ut ostenderet Alexandro, in conseptum[4] leonem eximise magnitudinis iussit emitti et quatuor omnino[5] admoveri canes, qui celeriter feram occupaverunt. Tum ex his qui assueverant talibus ministeriis, unus canis leoni cum aliis inhaerentis crus avellere et, quia non sequebatur, ferro amputare coepit: ne sic quidem pertinacia victa, rursus aliam partem secare institit et inde non segnius inhaerentem ferro subinde caedebat. Ille in

  1. ex itinere‘on the road.’
  2. obtinebatur‘was held.’
  3. precatusacciperet‘with the prayer that he might take it in safety,’ i.e. ‘that it might prove a lucky gift.’
  4. conseptum‘a railed-off space.’
  5. omnino‘in all.’