Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/135

Haec pagina emendata est

expertus es, quam caduca felicitas esset. Plus monendo profecit,[1] quam si precatus esset, nam Alexander magnitudinem animi eius interritam ac ne fortuna quidem[2] fractam non misericordia modo, sed etiam honore excipere dignatus, aegrum curavit haud secus quam si pro ipso pugnasset: confirmatum[3] in amicorum numero recepit, mox donavit ampliore regno quam tenuit.

Alexander congratulates his Troops.

251.Alexander tam memorabili victoria laetus, qua sibi orientis fines apertos esse censebat, soli victimis caesis, milites quoque, quo[4] promptioribus animis reliqua belli munia obirent, pro concione laudatos docuit, quicquid Indis virium fuisset, illa dimicatione prostratum: cetera opimam praedam fore, celebratasque opes eminere in ea regione quam peterent. Proinde iam vilia et obsoleta esse spolia de Persis: gemmis margaritisque et auro atque ebore Macedoniam Graeciamque, non suas tantum domos, repletum iri. Qua concione ita militum animos avidos pecuniae et gloriae erexit, ut libenter operam pollicerentur: quas in regiones ille ducturus esset, in easdem se summo studio secuturos, quos nunquam spe victoriae praedaeque fefellisset.[5] Ita cum bona spe dimissis militibus, navigia exaedificari iussit, ut, cum totam Asiam percurrisset, finem terrarum, mare, viseret.

Banyan Trees and poisonous Serpents.

252.Inde devicto Poro et amne superato ad interiora Indiae processit. Silvae erant prope in immensum spatium diffusae procerisque et in eximiam altitudinem editis arboribus[6] umbrosae. Plerique rami instar ingentium stipitum flexi, in humum rursus, qua se curvaverant, erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis, sed arboris ex sua radice generatae. Caeli temperies salubris; nam et vim solis umbrae levant et aquae

  1. plus profecit‘he gained more.’
  2. ne fortuna quidemFortuna being the emphatic word, is placed between ne and quidem.
  3. confirmatum‘after bidding him to be of good cheer.‘
  4. quo6, note.
  5. fefellisset11, note.
  6. arboribusthe Banyan-tree. The description is very correct.