Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/134

Fuit in emendando quaedam difficultas

Hastae nostrae praelongae et validae non alias magis quam adversus beluas rectoresque earum usui[1] esse poterunt: deturbate eos qui vehuntur, et ipsas confodite. Anceps[2] genus auxilii est et in suos acrius furit. In hostem enim imperio, in suos pavore agitur.

Defeat of Porus.

249.Haec elocutus concitat equum primus, iamque, ut constitutum erat, ordines hostium invaserat, cum Coenus ingenti vi in laevum cornu invehitur. Phalanx quoque mediam Indorum aciem uno impetu perrupit. Acriter tamen ab hoste resistebatur, magnum beluis iniicientibus terrorem, insolito stridore non equos modo, tam pavidum ad omnia animal, sed viros quoque ordinesque turbante. Quo in discrimine rerum Alexander levem armaturam emisit in beluas, dato negotio ut vulneribus eas territarent irritarentque, ita modo de Poro triumphari posse ratus si dolore efferati elephanti in suos conversi essent. Neque praeceptorum immemor miles beluas hastis confodere, pedes necnon amputare coepit. Ergo elephanti vulneribus tandem fatigati in fugam se recipere, et quicquid obviam fieret[3] pedibus obterere. Fit strages barbarorum: rex ipse Porus capitur.

Interview between the Kings.

250.Quem Alexander ut vidit, non odio sed miseratione commotus, Quae, malum,[4] inquit, amentia te cogit, rerum mearum cognita fama, belli fortunam experiri, cum Tazxiles esset in deditos clementiae meae tam propinquum tibi exemplum? Contra Porus, quoniam ille percontaretur, responsurum sese ea libertate quam interrogando fecisset. Neminem se fortiorem censuisse; suas enim novisse vires nondum expertum illius; fortiorem illum

Nelli eventum docuisse. Rursus interrogatus, quid ipse victorem [xxx]tuere debere censeret, Quod hic, inquit, dies tibi suadet, quo

  1. usui73, note.
  2. anceps‘not to be depended on.‘
  3. quicquid fieret50, note.
  4. malumused as an interjection, ‘and a plague on it.‘