Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/133

Fuit in emendando quaedam difficultas

argento distincta corpus rarae magnitudinis honestabant. Par animus robori corporis, et, quanta inter rudes poterat esse, sapientia.

Diffculty of crossing the River.

247.Macedonas non conspectus hostium solum, sed etiam fluminis, quod transeundum erat, magnitudo terrebat: quatuor in latitudinem stadia diffusum, profundo alveo, et nusquam vada aperiente,[1] speciem vasti maris fecerat. Nec pro spatio aquarum late stagnantium impetum coercebat, sed, quasi in artum coeuntibus ripis, torrens ferebatur, occultaque saxa inesse ostendebant pluribus locis undae repercussae.[2] Terribilior erat facies ripae, quam equi virique compleverant. Stabant ingentes vastorum corporum moles et de industria[3] irritatae horrendo stridore[4] aures fatigabant. Hinc amnis hine hostis pectora Macedonum improviso pavore percutere, nam, quod ratium praesto erat, id nec dirigi ad ripam nec tuto applicari posse credebant.

Alexander crosses the River unobserved.

248.Alexander inops consilii tandem ad fallendum hostem dolo uti constituit. Erat in flumine insula silvestris et tegendis insidiis apta. Itaque cum se cum aliquot suorum post eam occultasset, ducibus imperavit ut alio in loco suos hostibus ostenderent, quasi flumen transnaturi forent. Quo cum se recepisset Porus, doli ignarus, ipse clam flumen traiecit, arma capere milites et ire in ordines iussit. Quod ubi sensit Porus suos adversus Alexandrum duxit. Macedonas non beluarum modo, sed etiam ipsius regis aspectus parumper inhibuit. Itaque Alexander contemplatus et regem et aciem Indorum, Tandem, inquit, par animo meo periculum video. Cum bestiis simul et cum egregiis viris res est.[5] Intuensque Coenon, Cum ego, inquit, in laevum hostium cornu, impetum fecero, ipse dextrum move[6] et turbatis signa infer.[7]

  1. vada aperiente‘disclosing fords.’
  2. repercussae‘dashed into foam.’
  3. de industriaon purpose.‘
  4. stridore‘trumpeting.'
  5. res est‘we have to do.‘
  6. movi‘advance.’
  7. signa infer‘charge.’