Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/132

Haec pagina emendata est

Cuius pertinacia exterriti Indi noctu per ignotos calles in fugam se receperunt. Rex locorum magis quam hostium victor sacrificia in honorem deorum fecit.

A friendly King.

245.Hinc ad flumen Indum[1] sextis decimis castris[2] pervenit. Regnabat in ea regione Omphis, qui patri quoque fuerat auctor dedendi regni Alexandro, et post mortem parentis legatos miserat, qui consulerent eum, utrum regnare se interim vellet, an privatum opperiri eius adventum. Itaque venienti obviam cum armato exercitu egressus est: elephanti quoque per modica intervalla militum agmini immixti procul castellorum speciem fecere. Ac primo Alexander non socium sed hostem adventare ratus signum pugnae dedit. At Indus, cognito Macedonum errore, solus regi obviam factus, quid[3] suae sententiae sit, exponit. Quibus auditis rex laetus dextram fidei pignus dedit, regnum restituit. Omphis, permittente Alexandro, et regium insigne sumpsit, et more gentis suae nomen quod patris fuerat: Taxilen appellavere populares, sequente nomine imperium, in quemcumque transiret.[4]

Porus resolves to resist.

246.Postea regem cui nomen Poro esset in armis esse certior factus, rex nuntios misit qui denuntiarent ei ut stipendium penderet, et in primo suorum finium aditu occurreret Alexandro. Porus alterum ex his[5] facturum sese respondit: intranti regnum

suum praesto fore, sed armatum. Mox ad amnem Hydaspen[6] perventum est, cuius in ulteriore ripa Porus consederat, transitu prohibiturus hostes. Magnae etiam equitum peditumque copiae in acie stabant, cum magna vi elephantorum. Porum vehebat elephantus, super ceteras beluas eminens, armaque auro et

  1. The Indus rises in the table-land of Tibet, and flows through the Punjab (the country of the Five rivers) into the Indian Ocean.
  2. sextisdecimis castris‘at the end of the sixteenth day’s march.’
  3. quidsit‘his intentions.’
  4. sequentetransiret‘the name accompanying the sovereign power, into whoscever's hand it fell.’ The subjunctive is after the generic quemcunque: 50, note.
  5. alterum ex his‘one of these two orders.’
  6. Hydaspenthe Hydaspes (Jhelum) falls into the Acesines (Chenab), which in turn falls into the Indus.