Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/131

Haec pagina emendata est
Revels in honour of Bacchus.

243.Postea rex montem quendam Libero sacrum praemissis commeatibus ascendit. Multa hederavitisque toto gignitur monte: multae perennes aquae manant. Pomorum quoque varii salubresque suci sunt, sua sponte fortuitorum seminum fruges humo nutriente. Lauri baccarisque multa in illis rupibus agrestis est silva. Credo equidem, non divino instinctu, sed lascivia esse provectos, ut passim hederae ac vitium folia decerperent redimitique fronde toto nemore similes bacchantibus vagarentur. Vocibus ergo tot milium praesidem nemoris eius deum adorantium iuga montis collesque resonabant, cum orta licentia a paucis, ut fere fit, in omnes se repente vulgasset, nam velut in media pace per herbas prostravere corpora. Et rex fortuitam laetitiam non aversatus, large ad epulas omnibus praebitis, per decem dies Libero Patri operatum habuit exercitum.[1] Quis neget eximiam quoque gloriam saepius fortunae quam virtutis esse beneficium? nam ne epulantes quidem et sopitos mero[2] aggredi ausus est hostis, haud secus bacchantium ululantiumque fremitu perterritus quam si proeliantium clamor esset auditus.

Capture of a Mountain Fastness.

244.Inde post oppida nonnulla suae ditionis facta arcem in clivo praecipiti abruptoque (locum Aornin vocant[3]), a barbaris teneri certior factus, eo summa alacritate contendit. Hanc arcem ab Hercule frustra obsessam esse eundemque terrae motu coactum

obsidione desistere fama vulgaverat. Quo ubi perventum est, Alexander suos ad oppugnandam arcem duxit. Inde locum praerupto aditu adorientes barbari telis saxisque obruunt, promptissimum quemque[4] deturbant, regemque ipsum ad fastigium clivi evadentem vulnerant. Is tot suorum strage commotus cum receptui cani[5] iussisset, itinera obsidere et turres admovere iussit

  1. operatum habuit exercitum‘kept the army engaged in sacrificing.‘
  2. meroThe ancients looked upon the drinking of wine unmingled with water as something quite exceptional.
  3. vocant‘people call.’
  4. promptissimum quemque‘all the most daring soldiers.‘
  5. receptui cani‘the signal for retreat to be given.‘