Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/130

Fuit in emendando quaedam difficultas

quinos denos[1] descripserunt dies, anni plena spatia servantur. Lunae cursu notant tempora, non ut plerique, cum orbem sidus implevit, sed cum se curvare coepit in cornua, et idcirco breviores habent menses qui spatium eorum ad hunc lunae modum dirigunt.[2]

Invasion of India.

241.Alexandro fines Indiae ingresso reguli nonnulli occurrerunt imperata facturi, illum tertium Iove genitum ad se pervenisse memorantes: patrem Liberum atque Herculem fama cognitos esse, ipsum coram adesse cernique. Rex benigne exceptos sequi iussit, iisdem itinerum ducibus se uti velle dixit. Ceterum cum amplius nemo obviam fieret, Hephaestionem et Perdiccam cum copiarum parte praemisit ad subigendos qui aversarentur imperium: iussitque ad fiumen Indum procedere et navigia facere quis in ulteriorem ripam transportari posset exercitus. Illi quia plura flumina superanda erant, sic iunxere[3] naves, ut solutae plaustris vehi possent rursusque coniungi.

Severity shewn to all who resist.

242.Post se Cratero cum phalange iusso sequi, equitatum et levem armaturam eduxit eosque qui occurrerant levi proelio in urbem proximam compulit. Iam supervenerat Craterus;

itaque ut principio terrorem incuteret genti nondum arma Macedonum expertae, praecipit ne cui parceretur, munimentis urbis, quam obsidebat, incensis Cuius urbis dum obequitat moenibus, sagitta ictus est; oppidum tamen cepit et omnibus eius incolis trucidatis, etiam in tecta saeviri iussit,[4] ita Indos facilius suae ditionis facturum sese ratus, si palam fecisset[5] quanta crudelitate in reluctantes usurus esset. Inde Nysam urbem in deditionem [xxx]it, abstineri caedibus iussit.

  1. quinos denosthe months are divided into halves.
  2. quidirigunt‘those who settle their duration by this phase of the moon.’
  3. iunxere‘put together.’
  4. etiamiussit‘he ordered vengeance to be wreaked even on the houses,‘
  5. palam fecisset‘showed.‘