Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/13

Haec pagina emendata est
SECOND LATIN READING BOOK
PART I.
HISTORY OF ROME
TO THE ESTABLISHMENT OF THE
EMPIRE.
The Early Inhabitants of Italy.

1.Ante Romam conditam[1] magna ea planities, quae Alpibus et Apenninis montibus continetur, Gallia vocabatur. Huius regionis incolas, ferocissimum genus, Itali valde timebant. Infra Gallos regionem obtinebant Etrusci;[2] infra hos Itali, e quibus Latini ceteris Italiae gentibus virtute praestabant. Verisimile autem videtur Latinos coloniam ad ripas Tiberis posuisse eo consilio ne Etrusci impune trans amnem transvecti incursiones in se facerent. Neque tamen hoc ab antiquis scriptoribus traditur. Quae ante conditam urbem poeticis magis decora[3] fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec affirmare nec refellere in animo est. Datur haec venia antiquitati[4] ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat. Quae memoriae produntur haec fere sunt.

Romulus, the first King.

2.Romanum imperium a Romulo exordium habet, qui Reae Silviae, Vestalis virginis[5] filius et Martis, cum Remo fratre uno

  1. ante Romam conditam—English uses many more abstract substantives than Latin. We say, ‘before the foundation (abstract) of Rome;’ the Latins said, ‘before Rome founded.’
  2. Etrusci—the Etrurians, Etruscans, or Tuscans. Hence Tuscany. Their country was immediately to the north of Latium, the Tiber being the frontier.
  3. decōra‘embellished.’
  4. daturantiquitati‘to antiquity is conceded this privilege.’ The clause introduced by ut explains venia (ut consecutive).
  5. Vestalis virginisthe Vestal virgins tended the holy fire of Vesta, the goddess of the hearth.