Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/129

Haec pagina emendata est

pectunt saepius quam tondent: mentum semper intonsum est; reliquam oris cutem ad speciem levitatis[1] exaequant.

The Luxury of Indian Kings.

239.Cum rex semet in publico conspici patitur, turibula argentea ministri ferunt, totumque iter odoribus complent. Aurea lectica, margaritis circumpendentibus, recubat: distincta sunt auro et purpura carbasa quae indutus est:[2] lecticam sequuntur armati corporisque custodes, inter quos in ramis aves pendent, quas cantu seriis rebus obstrepere[3] docuerunt. Regia auratas columnas habet: totas eas vitis auro caelata percurrit, aviumque, quarum visu maxime gaudent, argenteae effigies opera distinguunt. Regia adeuntibus patet, cum rex capillos pectit atque ornat: tune responsa legationibus, tune iura popularibus reddit. Demptis soleis, odoribus illinuntur pedes. Venatus maximus labor est, inclusa animalia inter vota cantusque assentatorum figere. Breviora itinera equo conficit: longior ubi expeditio est, elephanti vehunt currum, et tantarum beluarum corpora tota contegunt auro.

Customs and Seasons.

240.Quis credat[4] inter haec vitia curam esse sapientiae? Unum agreste et horridum genus est, quos sapientes vocant. Apud hos occupare[5] fati diem pulchrum, et vivos se cremari iubent, quibus aut segnis aetas aut incommoda valetudo est: expectatam mortem pro dedecore vitae habent.[6] Nec ullus corporibus, quae senectus solvit,[7] honos redditur: inquinari putant ignem nisi qui spirantes[8] recepit. Illi qui in urbibus publicis moribus[9] degunt, siderum motus scite spectare dicuntur et futura praedicere. Nec quenquam admovere[10] leti diem credunt, cui exspectare interrito[11] liceat[12]. Deos putant, quicquid colere coeperunt, arbores maxime, quas violare capital est. Menses in

  1. ad speciem levitatis‘to look smooth.’
  2. quae indutus est‘with which he is clad.’ This use of the accusative with a passive verb is common, especially in Vergil, and seems to be an imitation of the Greek use of the accusative after middle and passive verbs.
  3. seriis rebus obstrepere‘to interrupt grave matters,‘
  4. quis credatdubitative conjunctive.
  5. occupare‘to anticipate.’
  6. prohabent‘they consider a disgrace to life.’ vitae, genitive.
  7. quae senectus solvit‘which old age sets free,’ i.e ‘which die of old age‘
  8. spirantes‘living people.’
  9. publicis moribus‘like other people;’ opposed to agreste et horridum genus, above.
  10. ‘admovere‘hasten the approach of.‘
  11. interritoattracted to cui.
  12. cui liceat50, note.