Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/128

Haec pagina emendata est
Alexander’s Kindness to a Soldier.

237.Postea rex exercitum ex hibernis[1] movit, ut regionem, quae Gabaza appellatur, adiret. Quo in itinere nimia vi frigoris paene opprimuntur milites, spem salutis abiecturi, ni rex laborantes cohortatus ita animos confirmasset ut novis receptis viribus in mitiorem regionem se reciperent. Et forte Macedo gregarius miles aegre se et arma sustentans in castra pervenerat. Quo viso rex, quanquam ipse tum maxime[2] admoto igne refovebat artus, e sella exsiluit torpentemque militem et vix compotem mentis demptis armis in sua sede iussit considere. Ille diu nec ubi requiesceret nec a quo esset exceptus agnovit. Tandem recepto calore ut regiam sedem regemque vidit, territus surgit. Quem intuens Alexander, Ecquid intelligis, miles, inquit, quanto meliore sorte quam Persae sub rege vivatis? Illis enim in sella regis consedisse capital foret, tibi saluti fuit.

Notes on India.

238.Inde Alexander in Indiam[3] contendit, semper bello quam post victoriam clarior Ea terra lini ferax est: inde plerisque sunt vestes. Libri arborum, teneri haud secus quam chartae, literarum notas capiunt. Aves ad imitandum humanae vocis sonum dociles sunt. Animalia inusitata ceteris gentibus, nisi invecta. Eadem terra rhinocerotas alit, non generat. Elephantorum maior est vis quam quos in Africa domitant:[4] et viribus magnitudo respondet. Aurum ftumina vehunt, quae leni modicoque lapsu segnes aquas ducunt. Gemmas margaritasque mare litoribus infundit. Ingenia hominum, sicut ubique, apud illos quoque locorum situs[5] format. Corpora usque ad pedes carbaso velant, soleis pedes, capita linteis vinciunt: lapilli ex auribus pendent: brachia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent. Capillum

  1. hibernisunderstand castris.
  2. tum maxime‘that very moment.‘
  3. in Indiamthrough the Khyber or Kuram pass, through both of which our troops entered Afghanistan.
  4. quos in Africa domitant-African elephanta are never tamed for use now.
  5. locorum situs‘their surroundings.’