Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/126

Haec pagina emendata est
We are Dangerous Enemies but Useful Friends.

233.Transi modo Tanaim: scies quam late pateant fines nostri, nunquam tamen consequeris Scythas. Paupertas nostra velocior erit quam exercitus tuus qui praedam tot nationum vehit. Rursus, cum procul abesse nos credes, videbis in tuis castris, eadem enim velocitate et sequimur et fugimus. Proinde fortunam tuam pressis manibus[1] tene; lubrica est nec invita teneri potest. Salubre consilium sequens[2] quam praesens tempus ostendit melius. Denique, si deus es, tribuere mortalibus beneficia debes, non eripere: sin autem homo es, id quod es, semper esse te cogita. Quibus bellum non intuleris,[3] bonis amicis poteris uti. Quos viceris, amicos tibi esse cave credas:[4] inter dominum et servum nulla amicitia est. Utrum imperio tuo finitimos hostes an amicos velis esse considera.

Crossing of the Jaxartes and Defeat of the Scythians.

234.Contra rex fortuna sua et consiliis eorum se usurum esse respondet: nam et fortunam, cui confidat, et consilium suadentium nequid temere et audacter faciat, secuturum. Tum ratibus ad id praeparatis, frustra resistente hoste, exercitum traducit. Rex inter primos in ulteriorem ripam escendit, dato negotio ducibus, ut reliquos quam primum subsidio sibi submitterent. Cum aliquamdiu cominus pugnatum esset, hostes fugam capessunt. Cuius victoria fama cum percrebuisset, Sacae[5] legatos misere qui pollicerentur gentem imperata facturam. Moverat eos regis non virtus magis quam clementia in devictos; captivos enim omnes sine pretio remiserat, ut fidem faceret[6] sibi cum ferocissimis gentium[7] de fortitudine non de ira fuisse certamen.

Murder of Clitus.

235.Massagetis, Dahis,[8] Sogdianis subactis, Scythae sui regis filiam Alexandro coniugem offerunt. Et cum barbaris venabatur

  1. pressis manibus‘with tight-closed hands.’
  2. sequenswith tempus.
  3. intuleris231, note.
  4. cave credasne understood.
  5. Sacaea nomad tribe.
  6. ut fidem faceret‘to prove.‘
  7. gentiumpartitive genitive depending on ferocissimis.
  8. Massagetis, Dahisboth nomad Scythian tribes.